![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d5/Punjab_map_%2528topographic%2529_with_cities.png/640px-Punjab_map_%2528topographic%2529_with_cities.png&w=640&q=50)
Pengabum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pengabum[1] (Paniabice پنجاب (Shahmukhi), ਪੰਜਾਬ (Gurumukhi), Pañjāb "quinque aquae"[2]), sive Pentapotamia,[3] est geographica culturalisque partis septentrionalis subcontinentis Indicae regio, quae partes Pakistaniae et Indiae comprehendit. Superficies eius est 355 591 chiliometra quadrata.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d5/Punjab_map_%28topographic%29_with_cities.png/320px-Punjab_map_%28topographic%29_with_cities.png)
Ante Indiae partitionem anni 1947, provincia Britannica Pengabensis regiones comprehendebat quae hodie sunt civitates Indicae Pengabum, Hariyāṇā, Himācala Pradeśa, Caṇḍīgaṛha, Dellium, et provinciae Pakistanicae Pengabum et territorium capitale Islamabadense. Adiacet regiones Baluchistaniam et Pashtunistan ad occidentem, Casmiriam ad septentrionem, regionem Hindicam ad orientem, Rajasthanam et Sindiam ad meridiem.
Qui maiorem partem incolarum huius regionis constituunt Pengabenses appellantur, et lingua Paniabica loquuntur. Religiones principales sunt Islam, Sichismus, Hinduismus.