Prex Christiana From Wikipedia, the free encyclopedia
Pater noster, sive oratio dominica, est cultissima prex Christiana quam secundum Novum Testamentum Iesus discipulos suos docuit. Duo exempla commemorantur: exemplum maius in evangelio secundum Matthaeum, pars sermonis montani, et exemplum minus in evangelio secundum Lucam. Respondet Iesus a discipulo rogatus de bene orando "ut orent sicut docuit et Ioannes discipulos suos." Precis contextus in Matthaeo evangelista autem est oratio quae homines deplorat qui gloriose precari solent.
Usus huius precis non tantum privatus est, sed etiam in liturgiis omnium rituum ecclesiarum Christianorum adhibetur. Verba secundum Matthaeum 6:9–13 haec sunt:[1]
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.
Ecce versio originalis Graeca:
Notandum est a secundo versu in quartum esse constructionem comparativam: Tria verba in imperativo modo in tertia persona singulari, cadentia in "-τω", tria nomina cadentia in "-α" et tria pronomina possessiva "σου"
Concilium Parisiense anno 1210 "de libris theologicis scriptis in Romano" (scil. Francogallice) "et Pater noster" confiscandis praecepit: Is qui libros vel philosophicos vel vernaculares retinetur "pro haeretico habebitur". Temporibus recentioribus versiones huius textu in multas linguas confectae sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.