est animal felinum, quod idem esse putatur ac pardus vel "leopardus" mundi veteris From Wikipedia, the free encyclopedia
Pardălis est animal felinum, quod idem esse putatur ac pardus vel "leopardus" mundi veteris, qui dicitur. Pardalis (πάρδαλις) inde ab Homero testatum est.[1] Praeterea apud Aristotelem[2] nec non apud alios quoque auctores, quorum nonnulli scriptionem q.e. pordalis (πόρδαλις) praeferunt.
Pardalis raro invenitur apud auctores Romanos, qui pantheram et pardum praeferre videntur.[3] Sed Curtius Rufus Alexandri Babyloniam ingressionis magnificentiam describens cum alia tum "leones quoque et pardales caveis praeferebantur" dixit.[4] Servius autem -id- suffixo usus est ad femineam pantheram indicandam:[5] "Plinius in naturali historia dicit leonem cum pardalide, et pardum cum leaena concumbere."
Leopardus mundi novi est animal felinum admodum parva statura ad differens genus pertinens.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.