From Wikipedia, the free encyclopedia
Oloris cantus[1] sive cygnea cantio[2] est locutio figurata e loco Platonici Phaedonis ducta, ubi Socrates sese cum oloribus, Apollinis avibus, comparat, dicens eos, morte appropinquante, futurorum praescienta a deo donatos, plura atque pulchriora canere,[3] quam in cetera vita quia felicitatem eos opperientem senserunt. Homines econtra quia ipsi mortem reformidant falso putant cycnos vitam finientem ita plorare. Iam Aeschylus eidem fabulae alluserat.[4] An revera olores morientes ita canant alia quaestio: iam Plinius Maior id negabat, e quibusdam experimentis certior factus ut dicebat.[5]
Hodie haec locutio de pulchro opere adhibetur aut alio magno incepto quod artifex quidam, paulo antequam moreretur aut alia de causa artem deponere cogeretur, velut ultimum fulgorem, ut ita dicam, ante noctem profundam effecerit. Ita exempli gratia carminum posthumorum Francisci Schubert collectaneum sub titulo Schwanengesang ("Oloris cantus") publicatum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.