Odeum,[1] seu theatrum melodramaticum,[2] est aedificiumscaenicum productionibus melodramatum dicatum, quod in scaena theatrica, orchestra, choro, subselliis publicis, vestimentario et loco scaenarum conficiendarum consistit. Alii loci diserte pro operis constructi sunt, alii autem sunt partes maiorum aedificiorum artium practicarum.
Primum odeum publicum recentioris aetatis fuit Theatrum Sancti CassianiVenetiolae in Italia situm, quod anno 1637 apertum est.
Theatrum BolshoiMoscuae in Russia est unum ex notissimorum theatrorum operaticorum et domus celeberrimae orbis terrarum societatis balleticae.
Theatrum Civitatis Novi Eboraci, Lincoln Center, domus Opera Urbis Novi Eboraci.
Theatrum Operaticum et Balleticum Novosibirsk, Novosibirsk in urbe, est maximum in Russia theatrum operaticum.