Ochotona
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ochotona est genus parvorum mammalium monticolarum quae in Asia et America Septentrionali inveniuntur. Membris brevibus, corpore rotundo, pelli aequali, nullaque cauda, leporidarum, eorum cognatorum propinquorum, similes sunt, quamquam aures breves rotundasque habent.[1] Ochotona macrotis Himalaiae et montium proximorum in terris plus quam 6000 metra altis invenitur, altissimis ullius mammalis.
Ochotonae clivos saxosos malunt, ubi variis plantis, plerumque poaceis, floribus, caulibusque iuvenibus, vescuntur. Automno faenum, ramulos molles, aliosque cibos in eorum cuniculos trahunt ad hieme edendum.[2] Ochotonae lepores sibilantis vulgo appellantur propter eorum clamorem cum in cuniculum praeceps desiliant.
Nomen Ochotona ab ogdoi, vocabulo Mongolico, deducitur, quod hoc animal significat.[3] Omnibus speciebus Ochotonidarum prodest,[4] quae sunt familia mammalium intra ordinem Lagomorphorum digestorum, leporidas (lepores familiares) comprehendens. Ochotona,[4] solum familiae genus agnitum, triginta species comprehendit.
Duae species quae insigniter in America Septentrionali habitant sunt Ochotona princeps, plerumque in montibus Civitatum Foederatarum occidentalium et Canadae maxime meridianae et occidentalis, et Ochotona collaris Columbiae Britannicae septentrionalis, Iuconi, Territoriorum septentrio-occidentalium occidentalium, et Alascae.