From Wikipedia, the free encyclopedia
Obeliscus Constantii, saepe "Lateranensis" dictus, est monumentum Aegyptium e granito tempore regis Thutmosis III saeculo XV medio sculptum. Obeliscus per millennia fere duo ad Karnak stetit, unde Constantinus I princeps anno 337 eum ad novam urbem Constantinopolim destinatum removere statuit; Romam autem multo postea Constantino iam mortuo advectus est et anno 357 iussu imperatoris Constantii II in Circo Maximo erectus tempore quo Augustus velut triumphum quendam celebravit[1].
In quattuor lateribus basis hos versus incidi fecit Constantius qui transvectionem obelisci narrantː
Patris opus munusqu[e suum] tibi, Roma, dicavit
- Augustus [toto Constan]tius orbe recepto,
- et quod nulla tulit tellus nec viderat aetas
- condidit, ut claris exaequet dona triumfis.
- Hoc decus ornatum genitor cognominis urbis
- esse volens, caesa Thebis de rupe revellit.
- Sed gravior divum tangebat cura vehendi,
- quod nullo ingenio nisuque manuque moveri
- Caucaseam molem discurrens fama monebat.
- At dominus mundi Constantius, omnia fretus
- cedere virtuti, terris incedere ːiussit :
- haut partem exiguam montis pontoque tumenti
- credidit, et placido [vexerunt aequora flu]ctu
- litus ad Hesperium, [Tiberi] mirante, carinam.
- Interea, Romam ta[etr]o vastante tyranno,
- Augusti iacuit donum, studiumque locandi
- non fastu spreti, sed quod non crederet ullus,
- tantae molis opus superas consurgere in auras.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.