Nāgārjuna
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nāgārjuna (natus fortasse in India Meridiana[1] circa 150; mortuus circa 250; Mandarinice 龍樹, simpliciter 龙树, pinyin Lóngshù, Tibetana normativa mGon-po Klu-grub) fuit monachus, philosophus, scriptor, et sanctus e regione Andhra Pradesa in India ortus. Late unus e philosophis Buddhisticis maximi momenti aestimatur.[2] Praeterea, secundum Ioannem Westerhoff, ille est "unus e cogitatoribus maximi momenti in historia philosophiae Asianae.[3][4]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b7/Nagarjuna_with_84_mahasiddha.jpg/640px-Nagarjuna_with_84_mahasiddha.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/70/Satvahana.svg/640px-Satvahana.svg.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f1/Nagarjuna_Conqueror_of_the_Serpent.jpg/640px-Nagarjuna_Conqueror_of_the_Serpent.jpg)
Nagarjuna cum Aryadeva discipulo habetur conditor Madhyamakae, scholae Buddhismi Mahāyāna[5] quae "viam mediam" petit, ac defensor illius motus.[6][7] Eius Mūlamadhyamakakārikā (versus radicales de Madhyamaka) sunt textus maximi momenti qui inanitatem, cosmotheoriam Buddhisticam, tractat, permultos auctores commentariorum Sanscritorum, Sinensium, Tibetanorum, Coreanorum, Iaponiensium movens, atque iam diligenter legitur.[8]
Nāgārjuna etiam philosophiam Prajñāpāramitā orsarum excoluit, ac nonnulli fontes affirmant eum scripturas orbi terrarum retexisse quas a quibusdam nagis[9] recuperavit. Praeterea, nonnullos libellos de rasayana scripsisse, atque officium rectoris Nalandae meruisse memoriae traditum est.[10]