philosophus et scriptor Germanicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Novalis est cognomen ab ipso electum Georgii Friderici Philippi Baronis de Hardenberg (natus Oberwiederstedt in Electoratu Saxonia die 2 Maii 1772; mortuus Leucopetrae in Saxonia die 25 Martii 1801) fuit philosophus, scriptor, poeta ac mineralogus Germanicus aetate ut dicitur Romantica et mystica.
Familia
Memoria
Domi a familiaribus Novalis educatus est secundum ideas pietismi. Anno 1789 discipulus gymnasii Islebiae fuit, antequam anno 1790 Ienae studiosus factus est. Ibi convenit Fridericum Schiller et philosophum Carolum Leonardum Reinhard. Post diem festum Sancti Michaelis anni 1791 Lipsiae fuit, ubi consuetudinem contraxit cum Friderico Schlegel. Anno 1792 iuribus Wittenbergae studuit. Ad res administratorias in praxi discendas anno 1794 ad Bad Tennstedt (in Thuringiam, in Circulum Unstrut-Hainich) sese contulit. Apud Greußen-Grüningen (Circuli Kyffhäuser) Sophiam de Kühn (1782-1797), puellam duodecim annorum, vidit. Cuius imago longissimum tempus sub nimbo romantico splendebat. Indagatores interim eam magis sobriam reddiderunt. Sponsalia celebrata sunt mense Martio anni 1795. Morte eius valde praecoci Novalis in intima anima maxime concussus est.
Auditor salinarum Leucopetram iit. Annis ab 1797 ad 1799 Fribergae artibus metallicis in academia apud mineralogum inclutissimum Abraham Gottlob Werner studuit. Sponsalia altera ibidem vere anni 1800 cum Iulia, filia summi ministae Ioannis Friderici Gulielmi de Charpentier celebrata sunt. Tum Novalis coronatus est princeps administratorius fodinarum Thuringiensium. Quem honorem propter aegritudinem pulmonum qua inde a pueritia laboraverat implere non iam potuit.
Novalis dum erat Leucopetrae, commercium epistulare et conventus cum circulo Romanticismi Ienensis (Schlegel, Aloysius Tieck) habuit. Imprimis eum inspiraverunt Ioannes Fichtius eiusque philosophia. Saepissime inflammabatur animus istius theosophi profundi et sic dicti prophetae scholae Romanticismi. Ei cordi erat ut unum fierent vita poiesis scientiae religio. Cui proposito nemo alius poeta tantopere deditus erat. Eius interminata mythistoria praetitulata »Heinrich von Ofterdingen« testimonium optimum de his omnibus perhibet. Sed opes ingeniumque tamen ideis laudandis non semper sufficiebant: continuo quaeritur? in ista fabula Milesia "flos caeruleus" quidam. Immo verus fructus odoris floralis in lectoribus vix est, cum perpulchrae sint cantilenae variae et historiunculae de amore inter Henricum et Mathildem. Multa in operibus Novalis obscura manent, qui a diebus claris strepentibusque nos trahit ad noctes mysticas (»Hymnen an die Nacht«). Religio auctoris christiana, quae ecclesia non eget, prospere feliciterque in opere praetitulato »Geistliche Lieder« monstratur. Opera omnia Novalis ediderunt anno 1802 ipsi Tieck et Fridericus de Schlegel.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.