Naturalis auscultatio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Naturalis auscultatio[1] (Graece Φυσικὴ ἀκρόασις), seu Physica, sunt octo libri de philosophia scientiae et naturali, quibus Aristoteles principia rerum naturalium, viventium et non viventium, et praecipue principia motús, paradoxi Zenonis, contingentiae, et primi motoris invenire conatus est.
Nomen Physica (τὰ φυσικά) etiam omnia scripta Aristotelea de natura significare potest, de quibus vide Physica Aristotelea.