Myrmecologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Myrmecologia (Graece μύρμηξ 'formica' + λόγος 'studium') est pars entomologiae quae scientificum formicarum studium tractat. Nonnulli myrmecologi primi, societatem formicarum perfectum societatis humanae genus putantes, explicationes difficultatum humanarum per formicas investigandas petebant. Formicae exemplar dilectum in explicatione evolutionariorum systematum socialium iam manent ob earum multiplicia et varia eusocialitatis (ordinationis socialis) genera. Quia pervulgatae in oecosystematibus sunt, partes magni momenti in investigatione biodiversitatis et conservationis agunt. Coloniae formicarum nuper investigantur et in exemplaribus ponuntur quia ad doctrinam mechanicam, retia multiplicia interactiva, stochasticitatem congressuum et retium interactionis, computationem parallelam, aliosque computationis campos attinent.[1] Myrmecology, vocabulum Anglicum, a Gulielmo Morton Wheeler (1865–1937), entomologo Americano, excogitatum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.