Myocastor coypus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Myocastor coypus est species magnarum et aquaticorum mammalium herbivororum[3] ordinis Rodentium. Myocastor diu erat solum genus in familiam Myocastoridarum digestum,[4] sed nunc intra Echimyidas, familiam rattorum spinosorum, digeritur.[5][6][1] Prope corpora aquae habitant, ubi se in latibulis tegunt et caulibus plantarum fluviatilium vescuntur.[7] Quae animalia, olim in subtropicis temperatisque Americae Australis regionibus endemica, in Americam Septentrionalem, Europam, Asiam, et Africam plerumque ab agricolis pellis introducta sunt.[8] Quamquam homines Myocastores coypus iam in nonnullis regionibus venantur et irretiunt, eius fossae et diaeta hominibus saepe incommodae sunt, unde species invasiva late habetur.[9]