![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f4/ImamMuslim1.png/640px-ImamMuslim1.png&w=640&q=50)
Muslim Nisaburensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Muslim Nisaburensis[1] (litteris Arabicis مسلم نیشاپوری Muslim Nīshāpūrī)[2] (post annum 815, fortasse 821 natus; mortuus mense Maio 875) fuit eruditus Islamicus, praecipue generis muhaddith ('eruditi hadit'). Auctor erat Sahih Muslim, collectionis verborum facinorumque Mahometi, quae una e sex maioribus collectionibus hadit in Secta Sunnitica est, una praeterea e binis praestantibus maximeque genuinis (sahih) collectionibus habita, cum Sahih al-Bukhari, collectione a Mahometo Buchario composita.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f4/ImamMuslim1.png/320px-ImamMuslim1.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5e/SahihMuslimCover.jpg/640px-SahihMuslimCover.jpg)
Muslim dicitur Nisaburi in oppido provinciae Khorasan? in caliphatu Abbasidarum (in hodierna Irania septentrionali orientalique) ortus esse. Rerum gestarum scriptores de anno natali inter se dissentiunt. Muslim, post itinera in Aegyptum, Arabiam, Iraquiam, Syriam facta, cognovit et diutissime erat amicus Mahometi Bucharii, alius eruditi Islamici et editoris hadit.