Mons marinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mons marinus est mons qui ex fundo abyssi oceani elevatur sed superficiem aquae (maris aequor) non attingit, et ergo non est insula. Montes marini plerumque ex montibus igniferis exstinctis nascuntur, qui abrupte surgunt et usitate ex fundo abyssi a 1000 ad 4000 metrorum alto stant. Oceanographi montes marinos definiunt proprietates liberas quae saltem usque ad 1000 metra super fundum abyssi attingunt. Cacumina saepe inveniuntur centies vel milies metrorum sub superficie, et ergo aestimantur intra mare profundum.[2] Sunt circa 100 000 montium marinorum in orbe terrarum, paucis iam investigatis. Montibus marinis sunt variissimae formae et magnitudines; distinctumque exemplar auctus, vitae, et mortis monstrant. Anni recentioribus, nonnulli montes marini vivi observati sunt; exempli gratia Loihi in Insulis Havaianis.
Montes marini, ob eorum abundantiam, sunt unum ex numerosissimis orbis terrarum oecosystematibus oceanicis. Interactiones inter montes marinos et flumina submarina, atque eorum elevatus in aqua locus, eodem modo attrahuntur plancton, curalia, pisces, et mammalia marina. Observatur eorum effectus aggregationalis? ab industria piscatus commercii, et multi montes marini magna cetaria sustinent. Malos oecosystematibus montium marinorum ponderant homines piscatus effectus, cum bene notis deminutionis horum animalium exemplis, sicut deminutio Hoplostethi atlantici. Fere 95 centesimae detrimenti oecologici a ratione bottom trawling? Anglice appellata efficiuntur, quod ad verbum tota oecosystemata ex montibus marinis radet.
Multi montes marini, ob eorum numeros magnos, non iam investigati, vel adeo tabulis descripti sunt. Bathymetria et altimetria ex satellite sunt duae technologiae quae una adiuvant ut scientia amplificetur. Naves cum montibus marinis non iam descriptis conflixerunt; exempli gratia, Mons Marinus Muirfield ex navi quae cum eo conflexit anno 1973 appellatur. Maxima autem pericula montium marinorum sunt conlapsiones? laterum; dum montes marini senescunt, extrusiones penetrantes latera imprimunt, terrae lapsus efficientes qui magna tsunami generare possunt.