Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Microbiologia est pars biologiae et medicinae. Inter exempla organismorum in microbiologia sunt microbia, virinae, archaeae, bacteria, fungi, et helminthes. Microbiologiam scientia auxiliarem et biologiae et medicinae potentem esse constat. Etymologice Graeca voce μικρός pusillitas rerum exploratarum et explorandarum, sublineatur.
Microbiologia dividitur in partes praecipuas, quae aut secundum usum aliis in disciplinis (e.g. microbiologiae medicinalis, alimentaris, technica) aut secundum microorganismorum locum (microbiologiae terrestris, maritima, agraria) aut secundum quaestiones concretum tractandum (de bacteriologia, mycologia, praezoologia, virologia) separentur.
Utrum vira in animalibus et implicite in microorganismis numeranda sint dubium maximum est. Plerumque autem vira non in animalibus accipiuntur sed vitae formae finitimae nominatur. Is status inclarus microbiologos minime impedit quin de viris quoque facta sciscerent. Ita virologiam ad microbiologiam spectare fertur.
In microbiologia methodi cytologiae, geneticae, biochemiae, oecologiae et biologiae systematicae adhibentur. Propter microorganismorum parvitatem miscropiorum adhibitio et organismorum cultura cogitata maioris momenti sunt.
Microbiologia fulcitur e.g. biotechnologia, scientia alimentaris, purgamentorum removendorum recylandorumque scientia, technica materiei et medicina. Insuper microorganismi optime pro proplasmatibus in experimentis geneticis prendi possunt propter minutiam suam et multitudinem disponibilem quasi infinitimam.
Robertus Hooke Regali Societate Londiniensi instigante inter propugatores microbiologicrum est numerandus aeque ac Antonius van Leeuwenhoek qui microscopia apta fecerunt.[1]
Fundamenta alia posuerunt Ludovicus Pasteur qui cibaria calefactione repentina durabilia reddit et theoriam valde pristinam de generatione spontanea ex materie non viva repellebat. Medicinalem autem microbiologiam bacteriologus Berolinensis Robertus Koch movit primus microganismos morbigenos quaerens; notiones suas in tuberculosis excitatore (i.e. Mycrobacterii tuberculosis) arguere potuit. Primum patatas deglubendas, postea gelantinam utebatur ad liquida cibaria rigidanda antequam agar effectui simili faciendo veniret.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.