Matthaeus Riccius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Matthaeus Riccius,[1] vel Matthaeus Ricci (natus Maceratae, in regione Italiae Marchiis, die 6 Octobris 1552; obiit Pechini die 11 Maii 1610), fuit praeclarus presbyter Iesuiticus, qui evangelii praeconium primus in Sinas invexit, ubi Li Madou appellatus est, et Sinenses Confucii aliorumque auctorum libros in linguam Latinam vertit.
Haec pagina Matthaeus Riccius tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Matthaeus Riccius” appellatur, vide Matthaeus Riccius (discretiva).
Multis quoque cum clarissimis sua aetate Sinicis amiticia erat Matthaeo, quorum unus Paulus Siu eo iubente ad Catholicam fidem conversus librorum complurium Graece vel Latine scriptorum Sinice interpres fiebat adiutorque causae ecclesiae Catholicae apud Seres vicinosque populos.