Paulus Siu[1] (Sinice: 徐光啟 Xú Guāngqǐ sive Hsü Kuang-ch'i, natus die 24 Aprilis 1562, mortuus die 8 Novembris 1633), Sinicus scriptor, politicus, mathematicus, astronomus, interpres sub imperio domus Mim regnatricis. Nonnullorum a Christianis gentibus in Sinis missorum causa Evangelii propagandi virorum, sicut Matthaei Ricci ac Sabatini de Ursis, in amicitiam sese contulit, quibuscum multos qui ab occidentalibus scriptoribus proditi libros sermonem in Sinicum vertit, quorum praeclarissimus Euclidis Alexandrini Elementa. Ad fidem Catholicum conversus annos unum et quinquaginta natus haud parvam postea opem auxiliumque ecclesiae ea in terrarum orbis regione attulit, cuius rei gratia et vivans ab amicis societatis Iesu laudatus, qui eum “doctorem” vel ad tempus “nostrum Paulum” vocare solebant[1], et nostra aetate a Catholicis ut servus Dei memoratur[2].

Thumb
Imago Pauli Siu

Pauli neptis Candida Siu discipula fuit Philippi Couplet ac praeclarissima Catholicae fidei patrona, quae et Apostola Sinica apud ecclesiam vocari solebat.

Notae

Nexus interni

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.