Maria (Aramaice מרים, Maryām; Graece Μαριάμ et Μαρία; Arabice مريم, Maryam) a Christianis Sancta Maria, Maria Virgo, Deipara, Mater Dei, Dei Genetrix, vel Madonna vocata, in traditione Christiana fuit mulier Iudaea, e Nazareth in Galileia orta, Ioachimi et Annae filia, quae Iesum partu edidit. Ab omnibus ecclesiis Christianis, quamvis variis modis, colitur, sed etiam Musulmani eam Virginem Mariam sive Syeda Mariam ('Domina nostra Maria') appellant. Forma compendiara in liturgia Catholica est BM(S)V, cuius significatio plena est Beata Maria (Semper) Virgo.[1]

Thumb
Imago Maria Immaculata pulcherrima dans colorem candidum in sua puritate - Conceptio immaculata per Giovanni Battista Salvi
Quick Facts
Wikidata Maria (mater Iesu)
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Maria (mater Iesu): imago
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.; Sepphoris, Hierosolyma
Obitus: 1. saeculum, 48 CE; unknown value
Patria: unknown value

Familia

Genitores: Ioachimus (sanctus); Anna
Coniunx: Iosephus
Proles: Iesus
Familia: Sacra Familia

Memoria

Sepultura: Tomb of the Virgin Mary
Sanctus (feriae die 15 Augusti)
Close
Thumb
Raphael Sanctius: Madonna cum libero
Thumb
Sanctuarium Nostrae Dominae Custodis Derthonae (Italia), ecclesia de Sancto Aloysio Orione facta anno 1931.
Thumb
Icon Vladimiriensis Matris Dei.
Thumb
Dormitio: lamina eburnea, saeculo decimo exeunte vel undecimo ineunte (Museum Cluniaci).

Nomen Mariae

Vocabulum Maria est forma Graeca Miriam, nominis Hebraici, quod in Latinum versum 'amaritudo' vel 'maeror' valet.[2] Sunt plures feminae huius nominis in Vetere Testamento, quarum notissima est Miriam (in Vulgata Maria), prophetissa et soror Moyses et Aaron.

Sunt etiam plures Mariae quae Iesum secutae sunt (Marcus 15:40), inter eas:

In textu Graeco Novi Testamenti mater Iesu Mariám appellatur; forma Maria in versionibus Latinis in usum venit. In religione Islamica, Maria ut Maryam (Arabice ‏مريم‎) nota est.[3]

Theotocos[4] (θεοτόκος, 'Dei genetrix') est appellatio Mariae in ecclesiis orientalibus usitata.

Fontes

Nomen Mariae (Hebraice Miriam) in tribus ex quattuor evangeliis et in Actibus Apostolorum nominatur; ipsa Maria etiam in evangelio secundum Ioannem apparet, sed sine nomine. Praeterea apocryphum Protevangelium Iacobi sive Liber Iacobi de nativitate Mariae multa et varia de Maria narrat. Quae sit fides historica harum relationum varie et contrarie disputatur.

Cultus sive Veneratio

Mariae cultus in multis ecclesiis, praecipue autem in Ecclesia Catholica disseminatus est.

  • Ecclesia catholica variis orationibus a Maria intercessionem quaerit, inter quas Rosarium Virginis Mariae locum praecipuum tenens
  • Ecclesiae Orthodoxae
  • Ecclesiae Reformationis
  • Religio Islamica: Maria unica est femina, cuius nomen in Alcorano invenitur. Nomen eius in sex suris in fere 40 versibus dicitur.[5] Meryemana ("domus Mariae") in Turcia est locus peregrinationis Islamicus, qui etiam a peregrinis Christianis aditur.

Dogmata

Maria in Religione Islamica

Maria etiam in Alcorano nominatur.

Festa Mariae

Multae sunt dies quibus Maria, Christi mater, celebratur.

Ecclesia Catholica

Mensis Maius Mariae mensis habetur, mensis Octobris rosarii mensis.

Sunt duo festa Domini, quae saepe (etiam) inter festa Mariana numerantur:

Ecclesiae Orthodoxae

  • 25 Martii Euangelismos (i. e. Annuntiatio evangeliii ad beatam Genetricem)
  • 2 Februarii Hypapante (Praesentatio domini in templo)
  • 15 Augusti (Dormitio sanctae Genetricis)
  • 8 Septembris Dies natalis sanctae Genetricis
  • 1 Octobris: Pokrov sive velum Sanctae Genetricis, i. e. festum patrocinii sanctae Dei Genetricis
  • 21 Novembris Introductio sanctae Genetricis in templum
  • Nonnullae ikones Dei Genetricis suum habent diem memorialem.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.