From Wikipedia, the free encyclopedia
Mare Curalinum,[1][2] est mare marginale septentrionali orientalique Australiae litori obiectum. Finitur ad occidentem ab orientali Terrae Reginae litore, ergo Magnam Curalii Obicem complectens, ad orientem a Vanuatu et Nova Caledonia, et ad boreorientem ab australi Insularum Salomonis extremitate.
Mare Curalinum ad septentriones et occidentem australem Novae Guineae orientalis partem attingit, ergo Sinum Papuanum complectens. Ad australem, se Mari Tasmaniano, ad septentriones Mari Salomonis, ad orientem Oceano Pacifico immiscet. Ad occidentem, a continentali Terrae Reginae litore finitur, et ad boreoccidentem se cum Mari Arafurano per Fretum Torresianum coniungit.
Mari est clima calidum et constans, pluviis et cyclomatibus tropicis frequentibus praeditum. Multas continet insulas humiles et scopulos curalii, cum Magna Curalii Obice, maximo orbis terrarum systemate scopulorum, quod ab UNESCO anno 1981 Situm Hereditatis Mundi pronuntiatum est. Omnia proposita explorationis petrolei apud Magnam Curalii Obicem anno 1975 terminata sunt, et piscatus in multis eius regionibus cohibetur. Scopulis insulisque Maris Curalini sunt permultae aves et vita aquatica, et ergo sunt locus periegesis populo gratissimus, per civitatem et orbem terrarum.
Australianum Maris Curalini litus plerumque est harenosum. Mare Curalii Obex deposita curalii magni momenti non praebet, sed oram ab undis oceanicis reapse defendit. Quam ob rem plurima vegetatio terrestris usque ad mare extenditur,[3] atque in aquis litoralibus vegetatio submarina sicut algae virides vigent.[4] Frequentissima genera graminum marinorum sunt Halophila et Halodule.[5]
Insulis Magnae Curalii Obicis sunt plus quam 2000 specierum plantarum, quarum tres endemicae sunt. Insulis septentrionalibus sunt a 300 ad 350 species plantarum, quae lignosae esse solent (insigniter Magnle), sed insulis australibus sunt 200, quae herbaceosae esse solent; regio Whitsunday est maxime diversa, 1,141 species sustinens. Plantae ab avibus disperguntur.[6]
In Mari Curalino ipso habitant permultae species anemonarum, poriferorum, vermium (exempli gratia Spirobranchus giganteusi in photographemate exhibitus), gastropodorum, nephropidarum, astacoideorum, et brachyurorum. Rhodophyta Lithothamnion et Porolithon multos scopulos purpureos rubrosque tingunt, et Halimeda alga viridis omne per mare invenitur.
In systematibus curalii habitant plus quam 1500 species piscium.[7] Quingentae specierum macroalgarum (algarum marinarum) in scopulo habitant, inter quas tredecim generis Halimedae species, quae tumulos calcareos usque ad 100 metra latos deponunt, in eorum superficie oecosystemata minores generantes, quae cum plantis silvarum pluvialium comparata sunt.[8]
Inter serpentes, Aipysurus duboisii maxime venenosus orbis terrarum anguis maritimus habetur.[9][10][11]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.