From Wikipedia, the free encyclopedia
Pluvia est aqua liquida sub forma stillularum quae se ex atmosphaerico vapore aquatico concrescunt et tum praecipitant—hoc est, quae tam graves fiunt quam sub gravitate cadere possunt. Pluvia est maior circuli aquatici pars, et rationem plurimi aquae dulcis in planeta deponendi reddere debet. Praebet condiciones commodas multorum generum oecosystematis, atque aquam pro plantis virium hydroelectricarum et inrigatione messium.
[[:Fasciculus:Thunder.ogg|]]
|
|
Num difficile audis? Vide adiutatum. |
Maior productionis pluviae causa est motus humoris secundum zonas trium dimensionum quibus sunt dissimilitudines temperaturae et humoris frontes caeli appellatae. Si satis humor et motus sursum adest, praecipitatio ex nubibus convectivis (cum forte motu sursum) sicut cumulonimbus cadit, quae se ordinare possunt in angustas lineas pluviales?. In regionibus montanis, praecipitatio gravis fieri potest ubi fluxio acclivitatis intra latera ventum versus terrani? in elevationibus altis magnopere augetur, cum efficitur aer humidus concresci et excidere ut pluvia secundum latera montium. In latere autem a venti iniuria tuto, climata desertorum fieri possunt quia aer siccus fluxionis secundum declivitatem facit ut massa aeris calida et sicca fiat. Motus alvei hippali (intertropicae convergentiae zonae), tempora pluvialia ad climata savannosa fert.
Effectus urbanarum caloris insularum pluviam amplificat, quantitate et vi, in regione urbana a venti iniuria tuta. Calefactio globalis praeterea mutationes in exemplari praecipitationis omnem per orbem terrarum efficit, inter quae sunt condiciones aquatiles trans American Septentrionalem orientalem et condiciones sicciores in tropicis. (Antarctica est continens siccissimus?.) Media per orbem terrarum terrestris praecipitatio annua est 715 millimetra, sed locis certis ea est altior, 990 millimetra.[1] Systemata classificationis climatis, sicut Classificatio climatis Köppeniana mediam pluviam annuam adhibent ut inter varia climatis regimena distinguere adiuvant. Meteorologi pluviam per rain gauges metiuntur, ultroque quantitates pluviae per radar caeli aestimari possunt.
Pluvia etiam in aliis planetis observata vel putata est, ubi ex methano, neon, acido sulphurico, vel etiam ferro, contra aquam constari potest.
Aer vaporem aquaticum continet, et summa aquae in data aeris siccae massa contenta, in ratione mixturae appellata, est grammatis aquae per chiliogramma (g/kg) aeris siccae.[2][3] Summa humoris in aere contenti usitate humiditas relativa? appellatur, quae est centesimae pro centum omnis vaporis aquatici quem aer quadam temperatura aeriali continere potest.[4] Summa vaporis quem aer continere potest antequam omnino madefactus (100 humiditas relativa) nubes fit (grex aspectabilium aquae glacieique particularum perparvarum super superficie Telluris suspensarum)[5] ex eius temperatura pendet. Aer calidior plus vaporis aquatici continere potest quam aer frigidior antequam madefit. Ergo una aeris madefactae via est eum refrigerare. Punctum roris est temperatura ad quam aer ut madefiat refrigerandus est.[6][7][8]
Sunt quattuor viae principales ad punctum roris aeris refrigerandi: adiabatica, conductiva, radiationalis, et evaporativa. Refrigeratio adiabatica fit cum aer elevetur et expandatur.[9] Aer elevari potest ob convectionem, maiores motus atmosphaericos, vel ob septum corporis sicut mons (elevatio orographica). Refrigeratio conductiva fit cum aer in superficiem frigidiorem incidat,[10] plerumque ab alia superficie ad aliam flata; exempli gratia, a superficie aquae liquidae ad superficiem terrae frigidioris. Refrigeratio radiationalis fit ob emissionem radiationem infrarubram, vel per aerem vel per superficiem infra.[11] Refrigeratio evaporativa fit cum humor per evaporationem aeri addatur.[12]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.