Marcus Licinius Crassus (triumvir)
vir publicus Romanus From Wikipedia, the free encyclopedia
vir publicus Romanus From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Licinius Crassus Dives, filius P. Licinii Crassi, qui consul fuerat anno 97 a.C.n., fuit vir publicus Romae Antiquae, dux militaris et consul anno 70 a.C.n., qui praeclarus propter magnas divitias est. Cum Caesare et Pompeio unus triumvirorum fuit, favit autem Caesari, non Pompeio.
Familia
Effugitis C. Marii et L.Cornelii Cinnae vexationibus, in bello civili (83-82 ante Christum natum) partibus L. Cornelii Sullae favit et ad Optimatum victoriam multum contulit, ducens in decretorio proelio dexteram aciem exercitus, dum sinistram illam, quae amissura erat, L.Sulla ipse ducit. Crasso duce, milites vicerunt ad proelium Portae Collinae.
In illis annis maxime proscriptionibus rem familiarem auxit et divitias domosque congressit. Anno 71 a.C.n., cum octo legionibus praeesset, bellum contra servos a Spartaco, Thracico gladiatore, qui in Capua urbe certabat, ductos gessit et eos in Lucania vicit.
Postquam bellum servile represserat, M. Licinius Crassus vidit opportere foedus cum Cn. Pompeio Magno inire, enim illi consules creati sunt anno 70 a.C.n. Ambo tamen Senatum comminati erant. M. Licinius Crassus censor fuit anno 65 a.C.n. cum Lutatio Catulo, insequente anno cum C. Iulio Caesare exilium L. Sergii Catilinae flagitavit, cum sic nollet M. Tullius Cicero consul, qui coniurati capite damnaturus erat.?
Anno 60 a.C.n. Primum Triumviratum constituit cum Cn. Pompeio Magno et C. Iulio Caesare, et proximo anno consul creatus est. Interfectus est Carrhis anno 53 ante Christi natum.
Antecessores: Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus et Lucius Marcius Philippus |
Consul 55 a.C.n. cum Gnaeo Pompeio Magno II |
Successores: Appius Claudius Pulcher et L. Domitius Ahenobarbus |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.