![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/81/Rhynchocyon_petersi_from_side.jpg/640px-Rhynchocyon_petersi_from_side.jpg&w=640&q=50)
Macroscelididae
taxon (Mammalia) / From Wikipedia, the free encyclopedia
Macroscelididae sunt parva mammalia insectivora quae in Africa endemica sunt, ad ordinem Macroscelideorum pertinentia. Quia eorum nasi producti proboscidibus elephantidarum similes, atque eorum corpus corpori mammalium familiae Soricidarum similia videri possunt, appellantur in variis linguis soricidae elephantinae.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/81/Rhynchocyon_petersi_from_side.jpg/640px-Rhynchocyon_petersi_from_side.jpg)
Infraclassis : Eutheria
Superordo : Afrotheria
Afroinsectiphilia
Ordo : Macroscelidea
Butler, 1956
Familia : Macroscelididae
Bonaparte, 1838
Latissime distribuuntur trans meridianam Africae regionem, et, quamquam frequentia nusquam, inveni possunt in paene omni habitationis genere, a Desertis Namibianis ad terram saxosam in Africa Australi et ad silvas densas. Una species, Petrosaltator rozeti, in desertis montanis et semiaridis in septentrio et occidentali continentis regione manet.
Hoc est unum e celerrimis mammalibus parvis, quod usque ad 28.8 chiliometra per horam currere potest.[3] Macroscelididae plerumque insectis, araneis, chilopodis, diplopodis, megadrilaceisque vescuntur. Naso ad praedam reperiendam, linguaque ad parvum cibum in os excutiendum utuntur, vermilinguis simillimae.