From Wikipedia, the free encyclopedia
Lucianus Samosatensis (Graece: Λουκιανός ὁ Σαμοσατεύς),[1] quae civitas (his temporibus aggere apposito fluctibus demersa) ad Euphratem sita erat, post annum 180 mortuus est.
Qui cum initio eloquentia quadam floreret cottidiana, mox suo Marte litteris studuit. In Ionia enim arte oratoria eruditus, cum late vagatus vel in partes ad occidentem solem spectantes venisset, diutius Athenis et in Graecia ipsa versatus ea litterarum genera excoluit, quae cum aequales et rhetores quidem, qua erant auctoritate, contempserint, posteri admirari non cessant.
Lucianus utique et in his quae finxit operibus, quidnam novi afferret, eleganter proposuit. Gloriatus est enim comoediam a se cum dialogo et generibus aliis esse coniunctam. Quem Plato invenerat dialogum, eum ad argumenta nova transtulit. Saturae autem Menippeae inter opera eius notissima sunt, ut quibus Menippi Gadarensis scripta ad itinera libero ingenii volatu effingenda, deos inducendos, arrogantias hominum irridendas dialogi more repetiverit. Menippus quidem ab Atheniensium comoedia vetere profectus est, cuius fabularum generis ipsius Lucianus in libro, qui Timon inscriptus est, exemplo usus est. Dialogi vero meretricum , quibus illius quasi collegii cum patronis mores cum risisse, tum expressisse videtur, ad comoediam novam spectant. Nihil autem posteri magis aemulati sunt Dialogis mortuorum, quae cynicorum doctrinam redolent.
Atqui Lucianus Veram Historiam scripsit, parvum librum de itinere eius per caelum ad pugnandum contra milites Solis et tunc in cetum et denique ad insulam Beatorum. Hic Homero obviam ivit et aliis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.