Liquamen ostrearum (Angliceoyster sauce vel oyster ketchup) modo liquaminis piscium confici potest. Praecepta, quibus liquamen ex ostreis domi confici potest, ab anno 1814 interdum divulgantur. Liquamina huius generis, aut re vera ex ostreis facta, aut sapore ostreario arte composito, sub variis nominibus ab anno 1787 vel antea venditata sunt.[1] Liquamen ostrearum ab iusculo ostrearum differt: hoc enim a coquis ad tempus paratur.
"Wood's sauce, Quin's sauce, oyster ketchup" venundata sunt per diarium The Times (5 Novembris 1787) p. 1 col. 3, fide The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)
Praecepta culinaria
1814: [Richard Alsop], The Universal Receipt Book. Novi Eboraci: I. Riley ("Capital oyster catsup") (Andrew F. Smith, Pure Ketchup [University of South Carolina Press, 1996] p. 175)
1817: William Kitchiner, Apicius Redivivus, or The Cook's Oracle. Londinii: Bagster, 1817 no. 278, 279, 280, 441 ("Oyster sauce; Pickled oyster sauce; Bottled oyster sauce; Oyster catsup")
1824: Mary Randolph, The Virginia House-wife, or, methodical cook (Washingtoniae) p. 114 ("Oyster catsup") (Andrew F. Smith, Pure Ketchup [University of South Carolina Press, 1996] p. 176) (p. 94 editionis 1838)