![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/39/Berber-map.png/640px-Berber-map.png&w=640&q=50)
Linguae Libycae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae Libycae[2] sive Barbaricae,[3] quibus Mazyces loquuntur, sunt linguae fere aboriginales Africae Septentrionalis. Familiae Afrasiaticae pertinent. Grammatici aliqui eas ut linguam unam concipiunt. Pleriqui homines qui linguis Libycis utuntur Algeriam Marocumque habitant; nonnulli et in Provincia Africa (Tunisia), Libya, Aegypto, Mauretania, Malio, Nigerque inveniri possunt. Etsi numerus eorum numquam recte investigatus sit, haud dubie locutores horum idiomatum inter quindecies centena milia et viginties centena milia (15-20 000 000) computari possunt. Lingua Numida antiqua lingua Libyca fuit.
Linguae Libycae vel Mazicanae ⵜⴰⵎⴰⵣⵉⵖⵜ / Tamazight / Tamaziɣt | ||
---|---|---|
IPA: | [ tamaziɣt ] | |
Taxinomia: | Series linguarum cognatarum e familia Afrasiatica | |
Locutores: | fere 25 000 000[1] | |
Sigla: | 1 , 2 ber, 3 | |
Status publicus | ||
Officialis | — | |
Privata | Africa septentrionalis; praecipue Marocum, Algeria | |
Litterae: | ||
Scriptura: | Neolibyca, Latina | |
Procuratio: | — | |
![]() | ||
![]() Locus linguarum Libycarum |
Libycae linguae olim cunctam Africam Septentrionalem occupabant a Nilo flumine usque ad Oceanum Atlanticum, fortasse etiam Insulas Fortunatas quae nunc Canariae Insulae appellantur. Hodie occupant regiones plurimas et cunctas solitudines Saharae, sed linguae aliae, maxime Arabica lingua se imposuerunt apud incolas Africae Septentrionalis. Primum Arabes septimo saeculo Africam ingredierunt, secum ferentes religionem novam Mahometi. In principio lingua eorum urbes tantum occupavit, cum rustici incolae suam linguam non mutavissent, sed a saeculo undecimo novae turbae gentium Arabicarum (Banu Hilal idest "Lunae filii") Africam invaserunt, rusticum Arabicum idioma in agros quoque conferentes.