urbs Algerii From Wikipedia, the free encyclopedia
Algeria[1][2][3] (Arabice al-Ǧazāʾir, Francogallice Alger) est urbs circiter 3 500 000 incolarum et caput civitatis Algerii in Africa Septentrionali.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Hoc loco emporium posuerunt Poeni Carthaginenses deinde a Romanis in coloniam iure Latino erectum. Urbem autem hodiernam Bulukkīn ibn Zīrī(de) anno 944 condidit. Anno 1516 rursusque 1529, a Barbarossa capta, Algeria in imperium Ottomanicum recepta est arxque piratarum facta est. Denuo a Francis anno 1830 obsessa et devicta urbs principalis coloniae Francicae Algeriensis erat usque in 1962, quo anno, libertate Algerii bello nacta, urbs Algeria novae civitatis caput facta est.
Urbs antiqua Latine Icosium[4][2] appellata est, Graece Ἰκόσιον, Phoenicice fortasse a principio Yksm, quod nomen "insula strigum" interpretanda sit.[5] Urbs autem mediaevalis et hodierna, ab anno 944 crescens, nomen habet Arabicum brevius et communius الجزائر al-Ǧazāʾir (unde Latine Algeria) scilicet "insulae", longius a principio جزائر بني مزغانة Ǧazāʾir Banī Mazġāna "insula filiorum Mazġāna(en)". Non est cur de origine nominum miremur: iacebant enim ante saeculum XVI insulae quattuor iuxta portum Algeriensem quae iamdudum cum terra firma coniunguntur. Mazġāna sive Ṣanhāja, gens Libyum "Barbarorum", hunc pagum saeculo X possidebat.
Icosii aestates calidae sunt; hieme interdum pluvia cadit. Nam magna pars imbrium a mense Octobri usque ad mensem Aprilem effunditur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.