Lingua Anglica Americana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Anglica Americana est copia dialectorum linguae Anglicae plerumque in Civitatibus Foederatis adhibitorum. Circa duas partes hominum totius orbis qui Anglice sicut sermone patrio utuntur in Civitatibus Foederatis habitant.[2]
Anglica est lingua latissime in usu in Civitatibus Foederatis, lingua quoque communis ab administratione foederali adhibita, et ob eius usum latum lingua Civitatum Foederatarum de facto habetur. Anglicae datur status publicus a triginta ex quinquaginta administrationibus civitatum.[3][4] Praeterea, Anglica apud leges foederales est lingua publica iudiciorum Civitatum Foederatarum in Portu Divitis sedentium.[5]
Usus linguae Anglicae in Civitatibus Foederatis est eventus deductionum coloniarum Britannicarum. Primum colonorum Anglicorum flumen saeculo septimo decimo in Americam Septentrionalem advenit, et aliae migrationes saeculis duodevicensimo et undevicensimo secutae sunt. Ex quo tempore, Anglica Americana a linguis Africae Occidentalis, Indorum Americanorum, Germaniae, Hiberniae, Hispaniae, aliisque linguis fluminum continuorum advenarum ad Civitates Foederatas adfecta est.