Andematunnum,[1][2] recentius urbs Lingonum[3] (vulgo Langres) est urbs parva et commune Francicum 7'905 incolarum (anno 2012) praefecturae Matronae Superioris in regione Magni orientis).

Quick Facts
Wikidata Andematunnum
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Andematunnum: insigne
Civitas: Francia
Locus:
Numerus incolarum: 7 697
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Langres

Gestio

Procuratio superior: Matrona Superior, arrondissement of Langres

Geographia

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Albiatum, Beaconsfield, Ellwangen

Tabula aut despectus

Thumb
Andematunnum: situs
Close

Nomen

Thumb
Urbs Lingonum

Prima urbs oppidum Celticum fuit quod caput Lingonum erat atque postquam Romani Gallia potiti sunt caput Lingonum civitatis in provincia Galliae Belgicae. Nomen quod et in tabula Peutingeriana et Itinerario Antonini legitur, "Andema(n)tunnum", Celticum est, sed de eius significatione philologi adhuc certant. Quarto saeculo nomen civitatis, "Lingonum" (casu genitivo) seu "Lingones", in usu vulgari nomini priori successit, ut tum vulgo accidebat in Gallia : unde hodie Langres dicitur.

Aedificia

Thumb
Porta Romana urbis Andematunni
Thumb
Facies occidentalis ecclesiae cathedralis Lingonensis

Ecclesia cathedralis Sancto Mammasi dicata saeculo 12 constructa est.[4] Nota est propter pulchrum tectum tegularum.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.