Lalibela
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lalibela (Amharice ላሊበላ) est oppidum in Districtu Lastica et Zona Wollo Septentrionali Regionis Amharicae Aethiopiae. Quod est oblectamentum periegesis propter sua templa monolithica ex saxo integerrime caesa. Omnis Lalibela est magnus antiquitatis, medii aevi, civilizationisque postmediaevalis situs magni momenti.[1] Christiani habent Lalibelam unam ex sacrissimis Aethiopiae urbibus esse, locum peregrinationis sacrae.
Aethiopia est una ex primis civitatibus Christianis, quia ad Christianismum saeculo quarto accedit, et suae quidem radices historicae ex aetate Apostolorum iam exoriebantur. Templa ipsa saeculis a septimo ad tredecimo aedificabantur et regno Gebre Mesqel Lalibela (regnavit ca. 1181–1221) regis domus regiae Zagwe plerumque tribuuntur.[2]
Collocatio et nomina maiorum aedificiorum Lalibelae late, praecipue a clericis loci, putantur symbolica Hierosolymorum repraesentatio.[3] Qua pro causa, nonnulli rerum gestarum scriptores caelaturam templorum annis tribuunt sub Hierosolymo anno 1187 capto ab exercitu Musulmano, Saladino duce.[4]
Lalibela 2500 fere metra supra maris aequor patet. Principale oppidum in Lasta est, quae pars Bugnae olim fuit. Eius templa ex saxo caesa inter patrimonium totius mundi anno 1978 primum inscripta sunt.[1]