From Wikipedia, the free encyclopedia
Lacus Chiemensis,[1] sive Lacus Bedaius[2] (Theodisce Chiemsee), est maximus lacus internus in Bavaria,[3] prope Rosenheimium in circulo Traunstein situs. Mare Bavariense saepe appellatur. Ad radices Alpium in altitudine 520 metrorum supra mare situs est, area octoginta fere chiliometrorum quadratorum. Lacus a rivulis Ach et Prien et Roth a meridie nutritur, et eius aquae in Alcissam in septentrionem exundant. Alcissa vicissim in Aenum defluit, qui se in Danubium effundit.
Lacus Chiemensis in duas partes dividitur: in partem septentrionalem, quae maior est, septentrionibus et oriente versus, Weitsee ('Lacus Latus') appellatam, atque in partem meridianam et occidentem, Inselsee ('Lacus Insularum') appellatam. Piscium, plerumque tructarum, salmonum, carpionum, abundare dicitur.
Ora paludum et multa stagna se a septentrione ad occidentem vertentia testimonium perhibent de extensione maiore pristina. Montes meridiani catenam perpulchram gignunt cum cacuminibus Hochgern et Hochfelln, cum alia litora plana atque humilia essent.
Amoenitatem dant tres insulae inter meridiem et occidentem sitae:
Statio ferriviaria Prien in oppido tramina invitat, ut homines et merces a Salisburgo vel Monaco ad Lacum Chiemensem transportentur. Naves Prien cum insulis citatis et e.g. cum vico septentrionali Bedaio (Seebruck) iungunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Chiemensem spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.