From Wikipedia, the free encyclopedia
Kalmia (Anglice: sheep-laurel, lambkill, calfkill, killkid, sheep-poison,[1] spoonwood[2]) est genus circa octo specierum fruticum et parvarum arborum sempervirentium 0.2–5 m altarum, familiae Ericacearum, in America Septentrionali (praecipue in orientali continentis dimidio) et Cuba endemicarum.
Planta primum descripta est in America anno 1624, sed ex Pehr Kalm, botanista Finnico, qui exemplaria ad Linnaeum saeculo duodevicensimo misit, a Linnaeo ipso appellatur.
Folia sunt 2–12 cm longa, simplicia, lanceolata, spiratim in caulibus disposita. Flores sunt albi, rosei, vel purpurei, in 10–50 corybmis florum Rhododendri similibus, sed planioribus, calyce ad instar stellae quinque petalorum coniunctorum; quisque flos est 1–3 cm latus. Fructus est capsula quinquelobata, quae se ad liberanda numerosa parva semina diffindit.
Folia comesta sunt venenosa, ovibus ad venenum pronissimis (ergo nomen Anglicum lambkill, pro nonnullis speciebus adhibitum). Folia ramunculique hominibus quoque sunt toxicarii.
Larvae nonnullorum lepidopterorum nonnullis Kalmiae speciebus vesci solent, et Coleophora kalmiella solum Kalmia vescitur.
Kalmiopsis leachiana est rarus frutex cognatus, in Siskiyou Montibus Oregoniae meridio-occidentalis endemicus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.