From Wikipedia, the free encyclopedia
Ismaël Bullialdus (Francogallice Ismaël Boulliau, anno 1605 Loduni natus et anno 1694 Lutetiae mortuus, fuit astronomus, qui lex quadratorum inversorum invenit.
In familia Hugenotica natus, annis 25 natus catholicus factus est; ab anno 1631 sacerdos. Bibliothecarius regius fuit, anno 1657 legatus in Nederlandiam missus est; ab anno 1689 abbas Abbatiae Sancti Victoris Lutetiensis.
Systema heliocentricum semper sustinebat; Galilaeo condemnato librum suum Philolaum[1] ex officina typographica abstulit et in Nederlandia sine nomine auctioris edidit. In Philolao non solum legem Keplerianam primam confirmaverat, sed etiam causam eius indicavit, nempe vim aliquam, quae secundum legem quadraticam inversam corpora afficit. Newtonus Astronomiam Philolaicam Bullialdi laudabat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.