chalcographus pictorque Nederlandicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes van de Veldius (Nederlandice: Jan van de Velde; Delphis aut Roterodami anno 1593 natus; Enkhuizen mortuus die 24 Octobris anno 1641) saeculi aurei chalcographus pictorque Nederlandicus fuit.
Familia
Ioannis van de Velde senis filius, Ioannis van de Velde iunioris pater[1] atque Isaiae van de Velde nepos, primo in Roterodamo vixit[2] atque Jacobi Matham discipulus fuit Harlemi[1][2][3]. In hac urbe laborare incepit atque Sancti Lucae Societatis comes fuit anno 1614[1][2][3]. In Enkhuizen laboravit anno 1618[1]. Anno 1626, Harlemi Calvini Ecclesiae socius factus fuit[1]. In Enkhuizen trasmigravit anno 1636 et in hac urbe incoluit usque ad annum 1641[1].
Maxime ruris urbisque facies, praecipue hiemalis, religiosa et generis argumenta, aedificia atque monumenta pinxit, et effigies creavit[1]. Chalcographus clarus fuit, sed etiam pictor[1]. Artificis picturae difficiles tributu sunt: unam facies hiemalis, IVV signata, tributa ei fuit[1]. Imagines sculptae produxit multae, typographi eius signaculum creans[2]. Chalcographus fecundissimus fuit in Harlemo: ultra centum facies creavit ante 1617[2]. Ultra quinquaginta effigies, generis argumenta et librorum imagines produxit[2]. Chalcographias creavit etiam ex alii artificum operibus, inter quae consobrini Isaiae van de Velde iunioris[2]. Cum aliis artificibus laborantibus Harlemi, saeculi XVII nederlandicam faciem symbolicam contulit creando, notacula eius prima ignorata monstrans[3][4].
Guilhelmus Akersloot, Cornelius Goutsbloem, Cornelius de Kittensteyn et Ioannes van de Velde iunior discipuli eius fuerunt[1]. Opera eius Isaiam van de Velde[1] Rembrandumque adduxerunt[2].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.