Ioannes de Visscher
chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus From Wikipedia, the free encyclopedia
chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes de Visscher (vulgo: Jan de Visscher seu Iohannes de Visscher; Harlemi anno 1633-1636 fere natus; Amstelodami anno 1692-1712 fere mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus,
qui Cornelii et Lamberti de Visscher frater erat[1][2][3][4]. Probabiliter Harlemi genitus est de 1633 usque ad 1636, nam anno 1692 enuntiavit sex et quinquaginta annos natus esse[1]. Amstelodami die 30 mense Octobris 1658 Catharinam Adriaens., filiam Hadriani Hendricksz. de Wees, in matrimonium duxit[1]. Certe unum opus ab artifex pictum cognoscitur, quod apud collectionem privatam conservatur et pinacothecae Francisci Hals dicatae anno 2017 commodatur[1]. Ex anno 1690 a Michael Carrée artem pictoriam didicit[1]. Anno 1692 notatus est ut Amstelodami poorter, scilicet civis[1]. Post annum illum ad aures nullius nuntia artificis pervenerunt[1]. Idcirco putatur diem supremum obisse ab anno 1692 usque ad 1712[1].
Opera Ioannis de Visscher praecipue topia, peculiariter hiemalia, et effigies personarum complectuntur[1]. Sicut frater Cornelius, putatus est artifex topiarum peritissumus, sed fratrem suum antecellebat scalpturis operorum Hadriani de Ostade et Nicolai Berchem[3]. Secundum proprias delineationes chalcographias perfecit quoque[4]. Sententia Nagler quattuordecim effigies personarum, septendecim res historicas, triginta res morales et quattuor et sexaginta topia sculpsit[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.