Ioannes Millington Synge
From Wikipedia, the free encyclopedia
Edmundus Ioannes Millington Synge (natus Edmund John Millington Synge Rathfarnham in suburbio Dublini die 16 Aprilis 1871[1]; mortuus Elpis Nursing Home iuxta Dublinum die 24 Martii 1909) fuit scriptor ludorum, poeta, scriptor orationis solutae, scriptor de rebus periegeticis, et collector morum gentiliciorum Hibernicus. Partes maximi momenti in Redintegratione Celtica egit, unus ex conditoribus Abbey Theatre. The Playboy of the Western World innotuit, ludo qui tumultus Dublini per primum cursum actum apud Abbey Theatre effecit.
Scripturae Syngianae, quamquam auctor ex potente familia Anglo-Hibernica ortus est, mundum Romanorum Catholicorum Hiberniae rusticae agrestium et paganismum necessarium eorum cosmotheoriae plerumque tractant. Synge morbum Hodgkinianum patiebatur, cancrum metastaticum quae eo tempore tractari non potuit. Obiit nonnullas hebdomades ante suam diem natalem tricensimam octavam, cum Deirdre of the Sorrows ludum ultimum perficere conaretur.