Insula Vancuverium est magna insula in Columbia Britannica Canadae sita, unus ex nonnullis Americae Septentrionalis locis ex Georgio Vancuverium, praefecto Classis Regalis Britannicae appellatis qui litus Boreoccidentis Pacifici Americae Septentrionalis inter 1791 et 1794 exploravit. Urbs Vancuverium in continente, sed Victoria, caput Columbia Britannicae, in insula iacet.

Thumb
Insula Vancuverium a Columbia Britannia continentali per Fretum Georgiam? et Fretum Reginam Carlottam,? atque a Vasingtonia per Fretum Ioannis De Fuca? separatur.
Thumb
Dionysius Alcalá Galiano fuit primus Europaeus qui Insulam Vancuverium circumnavigavit.
Thumb
Media Insula Vancuverium altos continet montes, sicut Mons Rosseau.
Thumb
Occidentale Insulae Vancuverii silvam pluvialem habet.
Thumb
Navis traiectus societatis BC Ferries.
Thumb
Vexillum Insulae Vancuverii, anno 1865 sanctum.[1]

Insula, 460 chiliometra longa, 80 chiliometra in loco latissimo lata, in 32134 chiliometrorum quadratorum consistens, est maxima Insula Oceani Pacifici ad orientem Novae Zelandiae sita, maxima insula in occidentali Americae Septentrionalis latere sita, quadragesima-tertia orbis terrarum insula, undecima insula Canadae, et secunda Canadae insula numero civium digesta, post Insulam Montem Regium. Numerus civium censu 2001 fuit 656312. "British Columbia statistics"? anno 2008 numerum civium 740876 aestimavit, quorum paene dimidium (331491) in Maiore Victoria habitabant. Inter alias urbes et oppida nota in Insula Vancuverio sunt Nanaimo, Portus Alberni, Parksville, Courtenay, et Campbell River.

Insula primum Insula Quadrae et Vancuverii appellata est ut celebretur conloquia amica inter Ioannem Franciscum de la Bodega y Quadra, Hispanicum coloniae Freti Nootkensis ducem, et Georgium Vancuverium, Capitaneum Navalem Britannicum, in Freto Nootkensi anno 1792 habita ut Quaestio Nootkense expediretur.


Clari cives

Nati

Mortui

Nexus interni

  • Auctoritas Salutis Insulae Vancuverii
  • Colonia Insulae Vancuverii
  • Cougar Annie
  • Sasquatch
  • Vinum Canadiense
  • Zona subductionis Cascadia

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.