Insula Ellesmere
From Wikipedia, the free encyclopedia
Insula Ellesmere (Inuktitut Umingmak Nuna 'terra Ovibovis moschati'; Anglice Ellesmere Island; Francogallice Île d'Ellesmere[1]) est maxime septentrionalis et tertia a maxima insula Canadiensis, ac decima a maxima orbis terrarum. Aream chiliometrorum quadratorum 196 235 comprehendit, Magna Britannia aliquantulum minor. Insula est 830 chiliometra longa et 645 chiliometra lata.
Ellesmere Insula, intra Archipelagum Arcticum iacens, pars Insularum Reginae Elizabethae putatur. Caput Columbia, apud latitudinem 83°06′, est maxime septentrionalis terra in Canada.[2] Montes systematis Cordillerae Arcticae multum Insulae Ellesmere tegunt, ut insula maxime montana in Archipelago Arctico sit. Plus quam quinta insulae pars est Quttinirpaaq National Park, regio protecta.
Anno 2016, numerus incolarum in Insula Ellesmere Island habitantes fuit 191. Sunt tres coloniae: Alert, Eureka, et Grise Fiord. Insula administratur pars Regionis Qikiqtaaluk in Nunavut, territorio Canadiensi.