From Wikipedia, the free encyclopedia
Wolfgangus Amadeus Mozart viginti duo melodrama (Opern vel opere) variorum generum composuit. Hic index cum parva spectacula imitatoris iuvenis, tum superba melodrama artificis adulti comprehendit. Tria ex melodramatibus imperfectis relictis solum multis annis post mortem Mozarti in scaena producta sunt. melodramata compositoris maturi classica habentur et constanter in theatris per orbem terrarum ludantur.[1]
A pueritia Mozart, scribit David Cairns, "extraordinariam facultatem habuit accipiendarum discendarumque earum partium novi generis quae ei utilissimae erant".[2] In litteris patri die 7 Februarii 1778 scriptis, Mozart scripsit, "possum satis, ut scis, omnia genera compositionum accipere atque imitari".[3] In primis melodramatibus formas a maioribus traditas secutus est, quae erant opera seria, et opera buffa Italicae ac Singspiel Germanicum. Mozart adultus, dixit Nicolaus Kenyon, "has omnes formas copiá suarum notionum novarum acuit",[4]; ita in melodramate Don Giovanni synthesin duorum generum Italicorum perfecit, personam seria in Donna Anna, buffa in Leporello et Zerlina, ac seria-buffa in Donna Elvira scribens.[1] Notiones etiam de personis in primis melodramatibus introductae deinde sunt excultae. melodramata posteriora personas muliebres notabiles ostendunt, praesertim suaves et astutas soubrettes Vindobonenses.[5]
Libelli melodramatum e pluribus fontibus veniunt; prima melodramata saepe fuerunt accommodationes operum anteriorum.[6] Primus scriptor libelli a Mozarto ipse electus fuit, ut videtur, Ioannes Baptista Varesco, qui libellum Idomeneo anno 1781 scripsit.[7] Quinque post annos collaborationem diuturnam coepit cum Laurentio Da Ponte, quem . Mozart musicae compositor volebat in scriptione libelli quoque auctoritatem habere, ut is musicae serviat, et saepe scriptoribus persuadebat ut libellos rescriberent.
Numerus Köchel[8] | Annus compositionis | Titulus | Lingua | Genus melodramatis[9] | Scriptor libelli[10] | Voces[11] | Prima productio[12] |
---|---|---|---|---|---|---|---|
K.35 | 1767 | Die Schuldigkeit des ersten Gebots, Pars I[13] Latine: Obligatio primi praecepti Partitura |
Theodisce | Singspiel (ludus cantus) sacer | Ignaz von Weiser[14] | 3 superia, 2 tenores | In palatio archiepiscopi Salisburgi, die 12 Martii 1767 |
K.38 | 1767 | Apollo et Hyacinthus Partitura |
Latine | Versio musica libelli Latini[15] | Rufinus Widl, ad exemplar Ovidii Metamorphosium | 2 superia, 2 alti pueriles, 1 tenor, 2 bassi, chorus[16] | In magna aula Universitatis Salisburgensis, die 13 Maii 1767 |
K.50[17] | 1768 | Bastien und Bastienne Latine: Bastianus et Bastiana Partitura |
Theodisce | Singspiel in uno actu | F. W. Weiskern et J. H. Muller[18] | 1 superius, 1 tenor, 1 bassus | Prima actio confirmata: in Architektenhaus Berolini, die 2 Octobris 1890. Actio non confirmata: Vindobonae, die Octobris 1768, in horto doctoris Francisci Mesmer.[19] |
K.51[20] | 1768 | La finta semplice Latine: Fictus stultus Partitura |
Italiane | Opera buffa in tribus actibus | Marcus Coltellini, opus Caroli Goldoni retractans | 2 superia, 1 contrcontratenor altus (vel mezzo-soprano), 2 tenores, 2 bassi[21] | In palatio archiepiscopi Salisburgi, die 1 Maii 1769. |
K.87[22] | 1770 | Mitridate, re di Ponto Latine: Mithridates, rex Ponti Partitura |
Italiane | Opera seria in tribus actibus | Vittorio Amedeo Cigna-Santi, ex conversione Italiana, a Iosepho Parini facta, fabulae Ioannis Racine Mithridate. | 4 superia, 1 altus, 2 tenores[23] | In Theatro regio ducali Mediolani, die 26 Decembris 1770 |
K.111 | 1771 | Ascanio in Alba Latine: Ascanius in Alba Partitura |
Italiane | Festum theatrale[24] in duobus actibus | Giuseppe Parini | 4 superia, 1 tenor, chorus[25] | In Theatro regio ducali Mediolani, die 17 Octobris 1771 |
K.126 | 1772 | Il sogno di Scipione Latine: Somnium Scipionis Partitura |
Italiane | Azione teatrale (actio theatralis), vel serenata drammatica (dramaticum carmen sub divo cantum), in uno actu | Petrus Metastasius, ex libro Ciceronis | 3 superia, 3 tenores, chorus | Domi archiepiscopi Salisburgi, fortasse die 1 Maii 1772[26] |
K.135 | 1772 | Lucio Silla Latine: Lucius Sulla Partitura |
Italiane | Dramma per musica (Drama musicae scriptum) in tribus actibus | Ioannes de Gamerra, fabula a Metastasio retractata | 4 superia, 2 tenores, chorus[27] | In Theatro Regio Ducali Mediolani, die 26 Decembris 1772 |
K.196 | 1774 | La finta giardiniera Latine: Ficta hortulana |
Italiane | Dramma giocoso (drama iocosum) in tribus actibus[28] | Probabiliter Giuseppe Petrosellini(it)[29] | 4 superia, 2 tenores, 1 bassus, chorus[30] | In Redoutensaal Monaci, die 13 Ianuarii 1775 |
K.208 | 1775 | Il re pastore Latine: Rex pastor Partitura |
Italiane | Serenata in duobus actibus | Metastasio, amended by Giambattista Varesco[31] | 3 superia, 2 tenores[32] | In palatio archiepiscopi Salisburgi, die 23 Aprilis 1775 |
K.345[33] | 1773 et 1779 | Thamos, König in Ägypten Latine: Thamos, rex Aegypti Partitura |
Theodisce | Chori et entr'actes (musica inter actus) pro fabula heroica | Tobias Philippus von Gebler | Chorus et cantores soli: superia, alti, tenores, bassi | In Theater am Kärntnertor Vindobonae, die 4 Aprilis 1774 (duo chori); prima productio plena Salisburgi annis 1779–80. |
K.344[34] | 1779 | Zaide Latine: Zaide Partitura |
Theodisce | Singspiel (imperfectum) | Iohannes Andreas Schachtner, a fabula Voltarii Zaïre | 1 superius, 2 tenores, 2 bassi, parvus chorus 4 tenorum, 1 partes loquentes | Francofurti die 27 Ianuarii 1866. In vita Mozarti non actum. |
K.366 | 1780–81 | Idomeneo, re di Creta Latine: Idomeneus, rex Cretae Partitura |
Italiane | Dramma per musica in tribus actibus | Giambattista Varesco, opus Antonii Danchet retractans | 3 superia, 1 mezzo-soprani, 4 tenores, 1 barytonus, 2 bassi, chorus[35] | In Theatro aulae (nunc Theatrum Cuvilliés (Cuvilliés-Theater) Monaci, die 29 Ianuarii 1781 |
K.384 | 1782 | Die Entführung aus dem Serail Latine: Raptus ex seraio Partitura |
Theodisce | Singspiel in tribus actibus | Gottlieb Stephanie, based on text by Christoph Friedrich Bretzner | 2 superia, 2 tenores, 1 bassus, 2 partes loquentes[36] | In Theatrum castelli (Burgtheater) Vindobonae, die 16 Iulii 1782 |
K.422 | 1784 | L'oca del Cairo Latine: Anser Cairi Partitura |
Italiane | Dramma per musica (imperfectum) in tribus actibus | Giambattista Varesco | (Temporariae) 4 superia, 2 tenores, 2 bassi, chorus | In Theatro phantasiarum Parisianarum (Théâtre des Fantaisies-Parisiennes) Lutetiae, die 6 Iunii 1867. In vita Mozarti non actum. |
K.430[37] | 1784 | Lo sposo deluso Latine: Sponsus delusus Partitura |
Italiane | Opera buffa (imperfecta) in duobus actibus | Ignotus. Libellus olim Laurentio Da Ponte ascribebatur,[38] sed fortasse a Iosepho Petrosellini scriptus est.[39][40] | (Provisional) 3 superia, 2 tenores, 2 bassi | In Theatro phantasiarum Parisianarum Lutetiae, die 6 Iunii 1867.[41] In vita Mozarti non actum. |
K.486 | 1786 | Der Schauspieldirektor Latine: Director spectaculi Partitura |
Theodisce | Comoedia cum musica in uno actu | Gottlieb Stephanie | 2 superia, 1 tenor, 1 bassus, 6 partes loquentes | In Palatio Belli Fontis Vindobonae, die 7 Februarii 1786 |
K.492 | 1786 | Le nozze di Figaro Latine: Nuptiae Figari Partitura |
Italiane | Opera buffa in quattuor actibus | Laurentius da Ponte, ex fabula Petri Beaumarchais | 3 superia, 2 mezzo-soprani, 2 tenores, 1 barytonus, 3 bassi, chorus[42] | In Theatro castelli Vindobonae, die 1 Maii 1786 |
K.527 | 1787 | Don Giovanni[43] Latine: Dominus Ioannes Partitura |
Italiane | Dramma giocoso in duobus actibus | Laurentius Da Ponte, opus Thyrsi de Molina retractans | 3 superia, 1 tenor, 1 barytonus, 3 bassi, chorus | In Theatro ordinum Pragae, die 29 Octobris 1787[44] |
K.588 | 1790 | Così fan tutte Latine: Ita faciunt omnes mulieres[45] Partitura |
Italiane | Dramma giocoso in duobus actibus | Laurentius Da Ponte | 3 superia, 1 tenor, 1 barytonus, 1 bassus, chorus | In Theatro castelli Vindobonae, die 26 Ianuarii 1790 |
K.592a | 1790 | Der Stein der Weisen Latine: Lapis philosophorum Pasticcio (opus mixtus), cum Iohanne Baptista Henneberg, Francisco Xaverio Gerl, Benedicto Schack, Emmanuele Schikaneder compositus. |
Theodisce | Singspiel in duobus actibus | Emanuel Schikaneder | 3 superia, 2 tenores, 2 barytoni, 1 bassus, 1 partes loquentes | In Theatro Wiedenensi (Theater auf der Wieden) Vindobonae, die 11 Septembris 1790 |
K.621 | 1791 | La clemenza di Tito Latine: Clementia Titi Partitura |
Italiane | Opera seria in duobus actibus | Metastasio, a Catherino Mazzolà retractatus | 2 superia, 2 mezzo-soprani, 1 tenor, 1 bassus, chorus[46] | In Theatro ordinum Prahae, die 6 Septembris 1791 |
K.620 | 1791 | Die Zauberflöte Latine: Tibia magica Partitura |
Theodisce | Singspiel in duobus actibus | Emanuel Schikaneder | 6 superia, 2 mezzo-soprani, 1 altus, 4 tenores, 1 barytonus, 4 bassi, chorus | Theater auf der Wieden Vindobonae, die 30 Septembris 1791 |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.