From Wikipedia, the free encyclopedia
Imūthēs (Aegyptie: ỉỉ-m-ḥtp "Ingressus cum Serenitate" seu "qui gratus venit"[1]; versio solita in linguis vernaculis plerisque, Imhotep), polymathes Aegyptius antiquus, est primus architectus primusque medicus[2] cui nomen usque ad hunc diem exstat. Vezirus fuit Tosorthri regis (tertiae domus), cui primam omnium pyramidem aedificavit, saeculo 27 a.C.n.
Imuthes | |||||
---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||||
Hieroglyphica | |||||
Translitteratio | ỉỉ-m-ḥtp |
Imuthes pharaoni quoque erat socius et administer omnium consiliorum, et sacerdos magnus Solis Heliopolitanus. Filius esse habebatur dei Phthae, et vir ingeniosus titulis donabatur, et undique reverebatur, et primus inter mortales nisi reges ipsos ut divus colebatur. Iam Aevo Intermedio Primo nomen philosophi et poetae obtinebat: in Carmine Fidicinis (saeculi fere 20 a.C.n.), ita commemoratur:
ỉw sḏm.n=ỉ md.wt Ỉỉ-m-Ḥtp Ḥr.w-Dd=f,
sḏd=tỉ m sḏd.w=sn rsỉ.
Ptrỉ s.wt ỉry: ỉnb.w=sn fḫ.w,
nn-wn sw.t=sn mỉ nty n ḫpr.– Anonymi, Carmen FidicinisAudivi verba Imuthis, Hartothisque,[3]
edicitur dictis suis saepe.
Non exstant sedes eorum, sicut id quod non factum est.
Ecce sedes (i.e. sepulchra) eorum: saepes earum solutae.― convertit Iustinus
Et usque ad hunc diem, multis petentibus, situs sepulcri ignoratur.
Ei architecto multas res novas attribuuntur: cum Pyramis Gradata Tosorthri, tum fortasse ipsa columna. Manetho ait eum modum e saxo aedificandi invenisse,[4] sed certe non primus fuit qui ex saxo omnino aedificaverit. Fortasse spectat potius ad novam methodum, an ingentem pyramidis magnitudinem.
Ab antiquitate, principium medicinae Aegyptiae habitus est, et hodie saepe ei attribuitur Papyrus Edwin Smith de remediis, morbis, et anatomia, saeculi 17 fere exscripta; haec autem attributio originem habet in leviore praeclari Aegyptologi Breasted coniectura.[5]
Annorum fere duo milia mortuus, elevatus est in deorum numerum. Secundum inscriptionem in Sacello Ergamenis Pselchi sito, Imuthes fuit "filius Phthae quem peperit Certynchis[6] amatus Mendis," sed alibi et traditur esse filius Phthae et Sachmidis. Utcumque nomen patris humani nusquam invenitur. Praeter matrem Certynchis, mentio nonnumquam fit sororculae Rhempnophridis.[7]
Nonnumquam depingitur cum aliis deis, inter quos sunt, exempli gratia, Neuth et Ceb, vel Hathor, vel Iustitia. Graeci—apud quos ille deus satis dilectus—eum cum Aesculapio adaequebant.[8] Associatus est etiam cum Amenophe Paaphis filio, alio architechto divo; in Thebaide quasi "fratres" simul colebantur.
Mentio Imuthis fit inter fabellas Aegyptias.
In Papyro Carlsbergensi 85 et aliis fragmentis narratur fabula usque adhuc non divulgata[9] de expeditione fictiva Tosorthri in Assyriam ad reciperanda "Membra Divina 42." Copiae utriusque regis adducuntur, Aegyptiorum duce Imuthe, Assyriorum venifica quadam nomine Sšm-Nfr-Tm (quod mirabile dictu nomen Aegyptium est–cum aperte dicatur esse Assyria–fortasse "Semeutemis" vel similiter Latinizandum).[10]
Coram copiis mirantibus, monomachia magica fit inter Imuthem et Semeutemin. Haec primum imaginem Ceb fingit et animat, ille vicissim Neuth. Dein ea serpentem centum cubitos divinos longum facit, quem is item superat. Denique Semeutemis maximum incendium facit, quem Imuthes extinguit. Nunc Imuthes negat se manum suum contra venificam (quam amabiliter sororem agnominat) adhuc comisisse.
Post lacunam, discimus Aegyptios Assyros vicisse. Membris divinis (post quasdam vicissitudines) reportatis, Tosorthros ad templum magnum Memphiticum ut dis supplicationem agat. At amoenissima voce statim dilatus puellae obit, Imuthis sororculae Rhempnophridi. Invitam virginem triumpho suo mox celebrando cantare iubet. Imuthes, eam adiuturus, formam capit sacerdotis iuvenis, quo melius palatium ignoratus intret. Virgo intus lacrimas profundit. Sed infeliciter accidit quod fine huius fabulae caremus.
Narratiuncula fortasse fuit etiam in Fabula Papyri Westcar (quae papyrus circa saeculis 18–16 aliquando inscripta est, sed fabula ipsa originam habere creditur 20 fere saeculo) Fabula enim incepisse videtur cum tribus filiis Cheopis patri suo historias narrantibus de regibus praeteritis et sacerdotibus suis lectoriis (qui quasi magi fuerunt).[11] Prima historia abest nisi ultima verba quibus discimus fabulam de Tosorthro fuisse. Ergo paene certum est sacerdotem lectorium non nominatum Imuthen nostrum fuisse.
Partes agit Imuthes etiam in inscriptione in insula Seti reperta, quae acta Tosorthro regnante vera referre asseverat, sed certe regnantibus Ptolemaeis incripta est. Hac in narratione Tosorthros, septem annorum fame et inopia—Nilo terram non inundante—vexatus, consilium capit a sacerdote lectorio supremo Imuthis, iam, ut videtur, deus facti. Sacerdos, fortasse ab Imuthe inspiratus, descriptionem naturalem Summae Aegypti dat, qua rex deum Chnubin innundationem regere discit. Tosorthros igitur sacrificium Chnubidi facit, et postea ipsum in somnio videt, quo deo iuvente Tosorthros feliciter finem fami facit.
Docti ab initio similitudines cum fabula de Ioseph in Geneseos capite 41 notaverunt, et hodie iam sunt nonnulli qui (magis mirandum quam credendum) Imuthem ipsum fuisse ac Ioseph proclament.
In pelliculis The Mummy ('Mumia') annorum 1932 et 1999 (et nonnullis eorum sequelis), nomen cadaveris medicati monstrosi animati est Imuthes (illa pellicula Im-Ho-Tep, hac Imhotep sine hyphenibus). Paucum huic personae cum Imuthe historico (ne aevum quidem, nam in hac pellicula, Imuthes sub Pharaone Setho I vixit), sed certe quandam inspirationem (vel nomen saltem) ab eo deduxit.
Causa harum pellicularum, nomen Imhotep satis bene notum est, et saepe nomina fictiva aegyptia in -tep exeuntia hodie finguntur, sed sunt etiam qui nomen ferunt Imuthis, e.g. Imuthes Durham, lusor harpasti.
Asteroides 1813 Imhotep in euis honorem nominatus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.