From Wikipedia, the free encyclopedia
Immaculata Conceptio Beatae Virginis Mariae est doctrina Ecclesiae Catholicae quae Virginem Mariam esse illibatam declarat, a peccato originali a momento suae conceptionis liberam. Quae doctrina, saepe cum eius partu virginali vel annuntiatione Christi confusa, de conceptione Mariae in utero Sanctae Annae matris tractat.
Maria ergo concepta modo humano, tamen praeservata celebratur a labe originali, id quod expressum est in graduali missae secundum ritum ut dicunt Tridentinum verbis depromptis e Cantico Canticorum paucis mutatis: "Tota pulchra es, Maria: et macula originalis non est in te."[1] Iam ab Origene vocatur immaculata, et festa eius Immaculatae Conceptionis diutissime in Christianismo celebrata, dogma a Pio Papa IX die 8 Decembris 1854 in "Ineffabilis Deus" constitutione apostolica declarata est. Inde quotannis die 8 Decembris sollemnitas Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis celebratur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Immaculatam Conceptionem spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.