From Wikipedia, the free encyclopedia
Idololatria[1] (Graece εἰδωλολατρεία, ab εἴδωλον 'idolum' et λατρεύω 'colo, servio') est veneratio idoli vel rei corporealis sicut imago cultus ut deitas, vel usus quasi veneratio habitus, sicut formae creatae honoratae et cultae. In omnibus religionibus Abrahamicis idololatria vehementer prohibetur, quamquam opiniones de quod idololatria est intra et inter eas discrepare possunt. In aliis religionibus, usus imaginum cultorum probatur. Quales autem imagines, notiones, et res idololatriam constituunt res aliquantulae contentionis saepe est.
Mores idololatria habiti vel fortasse habiti comprehendere possunt creationem ullius generis imaginis deitatis, vel aliarum figurarum magni momenti religiosi, sicut prophetae, sancti, et clerici, et creatio imaginum ullius hominis vel animalis ususque symbolorum religiosorum vel profanorum. Praeterea, theologi Christiani, Sanctum Paulum sequentes, notionem extenderunt ut nimium et haud aptum comprehendat aliarum religionis proptietatum momentum, vel non religiosas vitae proprietates ad summum, imaginibus etiam adeo absentibus. Exempli gratia, catechismus Ecclesiae Catholicae dicit:
Idololatria non refertur solummodo ad falsos paganismi cultus. Permanet constans fidei tentatio. Consistit in deificando id quod Deus non est. Idololatria habetur semper cum homo creaturam loco Dei honorat et reveretur, sive de diis agatur vel de daemonibus (exempli gratia satanismus), de potestate, de voluptate, de stirpe, de atavis, de Statu, de pecunia, etc.[3]
In nonnullis societatibus Islamicis ultraconservativis quae ius saria sequuntur, qui idola venerantur ad poenam capitalem damnari possunt.[4]
Evitare usum imaginum religionis causa aniconismus appellatur. Destructio imaginum religiosarum intra certas culturas iconoclasmus appellatur, cuius fuerunt in historia multi casus maiores.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.