Hinduismus,[2] sive religio Hinduica,[3] est vernacula praepollensque religio vel memoria religiosa[4]Asiae Meridianae. Hinduismus a suis fautoribus saepe appellatur Sanātana Dharma (Sanscritice: सनातन धर्म 'lex aeterna') vel Hindū Dharma (हिन्दू धर्म).[5][6] Genera Hinduismi quae varias opiniones multiplices accommodare conantur Hinduismum popularem (Anglicefolk Hinduism) et Vedicum, et etiam memorias bhakti, ut in Vaishnavismo visas, comprehendunt. Hinduismus etiam memorias yogicas comprehendit, et latam "morum quotidianorum" varietatem in notione karma normisque societatis sicut Hinduici coniugii mores conditam.
Karma 'res gestae' est notio Hinduica voluntatis liberae et causae effectusque. Explanatio simplex karmae est "Id quod facies, ad te redit."
Samsara
Hinduisti in metempsychosim (Samsara) ad Karmam credunt. Id est, corpore mortuo, animaimmortalis in novem corpora, cuius forma ad res gestas in inter vitam proxima est, nascetur. Creditur animam renasci dum res mundanas cupiuntur. Cum tamen veritatem animae videtur, cupido nasci tollitur, et salus (moksha) capitur.
Ishvara et Brahmam
Ishvara est Hinduica dei notio, qui est supra tempus, spatium, sexum comprehensionemque humanam. Nonnullae autem sunt notiones dei vel Ishvara, in religione Hinduica. Alii credunt Ishvaram esse imaginem humanam trinitatis Brahmam, alii athei sunt.
Dei
Brahman est ens supremus. Habet incarnationes multis. Dei maximus est trinitas divina, divisa in partes tres: Brahma rerum creator, Vishnu conservator, et Shiva perditor. Altres dei magni est Krishna et Rama, qui partes dei Vishnu est.
Ceterae religiones
Religio Hinduica credit omnes religiones unum deum venerari, et multas vias ad deum esse. Hinduismus igitur credit alias religiones quarum mores sunt similes legitimas esse, et, aliter ac religio Christiana religioque Islamica, eos qui in Hinduismum non credunt ad suam sententiam traducere non conatur.
Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Lexicon dicit "hinduismus" moderne creatus est, et nominis littera prima cum littera minuscula scribitur.
Locutio a Vicipaediano creata, sed confer Catalogos codicum manuscriptorum bibliothecae Bodleianae, partem 8 (1864), p. 419 et passim: "liber Hinduicus", "interpretatio Hinduica", "carmen Hinduicum", etc.
Hinduismus varie definitur ut "religio," "copia opinionum religiosarum et usuum," "memoria religiosa," etc. Pro commentario de hac rem vide: "Establishing the boundaries" in Gavin Flood (2003), pp. 1–17. René Guénon in Introduction to the Study of the Hindu Doctrines (1921, Sophia Perennis, ISBN 0-900588-74-8), Anglice proposuit definitionem termini religionis et eius coniunctio cum doctrinis Hinduisticis (parte II, capitulo 4, p. 58).
Terminus Dharma connotat multo plus quam 'legem'. Ea est non solum doctrina iurum morumque religiosorum, sed etiam copia pietatum religiosarum, ordinis socialis, morum rectorum, et rerum actorumque virtute praeditorum, ut revera dharma sit leges ethicae (Dharma. Hodiernus termini usus in reformatoriis motibus Hinduisticis?saeculi undevicensimi exeuntis orsus est (J. Zavos, "Defending Hindu Tradition: Sanatana Dharma as a Symbol of Orthodoxy in Colonial India," Religion (Academic Press), vol. 31, no. 2, Aprili 2001, pp. 109–123; vide etiam R. D. Baird, "Swami Bhaktivedanta and the Encounter with Religions," Modern Indian Responses to Religious Pluralism, ed. Harold Coward (State University of New York Press, 1987); etiam conversus ut 'via eterna' (ita Harvey, Andrew(2001),Teachings of the Hindu Mystics,Boulder:Shambhala,xiii,ISBN1-57062-449-6). Vide etiam René Guénon, Introduction to the Study of the Hindu Doctrines (Sophia Perennis, 1921, ISBN 0-900588-74-8), parte 3, capitulo 5, "The Law of Manu," p. 146. De significatione verbi dharmae, vide etiam René Guénon, Studies in Hinduism, (Sophia Perennis, ISBN 0-900588-69-1), capitulo 5, p. 45.
Bhaskarananda,Swami(1994),The Essentials of Hinduism: a comprehensive overview of the world's oldest religion,Seattle, WA:Viveka Press,ISBN1-884852-02-5
Bhattacharyya,N. N.(1999),History of the Tantric Religion(2a retractata ed.),Dellii:Manohar Publications,ISBN81-7304-025-7
Radhakrishnan,S.(1996),Indian Philosophy,1,Oxoniae:Oxford University Press,ISBN0195638204
Richman,Paula(1988),Women, branch stories, and religious rhetoric in a Tamil Buddhist text,Buffalo, Novi Eboraci:Maxwell School of Citizenship and Public Affairs, Syracuse University,ISBN0915984903
Sargeant,Winthrop;Chapple,Christopher(1984),The Bhagavad Gita,Novi Eboraci:State University of New York Press,ISBN0-87395-831-4
Sen Gupta,Anima(1986),The Evolution of the Sa?khya School of Thought,South Asia Books,ISBN8121500192
Silverberg,James(1969),"Social Mobility in the Caste System in India: An Interdisciplinary Symposium",The American Journal of Sociology75(3): 442–443
Smelser, N.;Lipset, S., eds.(2005),Social Structure and Mobility in Economic Development,Aldine Transaction,ISBN0202307999
Smith,Huston(1991),The World's Religions: Our Great Wisdom Traditions,Franciscopole:HarperSanFrancisco,ISBN0062507990
Vasu,Srisa Chandra(1919),The Catechism Of Hindu Dharma,Novi Eboraci:Kessinger Publishing, LLC