Nativitas: 7 Septembris 1434; Chasma Obitus: 5 Aprilis 1472; Medvedgrad Patria: Hungaria, Croatia
Memoria
Sepultura: Pécs Cathedral
Close
Iuvenis educatus est in Hungaria ab avunculo Iohannes Vitez, episcopo eis annis Magnovaradinensi et regi Matthiae ministro. Inde anno fere 1447 in Italia missus est ut Ferrariae discipulus fiet Baptistae Guarini Veronensis. Ab anno 1454iuri canonico studuit apud universitatem Patavinam. In Hungariam anno 1458 reditus, episcopus Quinque Ecclesiensis creatus, in aula regis Matthiae operam dedit. Inde anno 1465 legatus est iuxta papam Paulum II. Anno 1471 cum avunculo novas res contra regem movere conatus est. Qua re delata in Italiam fugere voluit, sed dum iter facit aegrotans refugium apud amicum Oswaldum Zagrabiensem petivit. Ibi mortuus est.
Scripta eius fere nulla ante mortem impressa sunt. Saeculo sexto decimo editiones plures proderunt, Basileae 1518 a Beato Rhenano, Venetiis 1553 ab Hilario Cantiuncula, Patavii 1559 et Vindobonae 1569 ab Iohanne Sambuco curatae.
"Ioannes Pannonius" in editione 1512 (vide bibliographiam). Ipse autem se "Ianum" nuncupavit in elegiis anno 1514 divulgatis (vide citationem nostram). Inde "Ianus Pannonius" in huius editionis titulo et fere semper apud posteriores.
Editiones operum
1512: Ioannis Pannonii, Episcopi Quinqʒ Ecclesiarum, poetae et oratoris clarissimi, Panegyricus in laudem Baptistae Guarini Veronensis praeceptoris sui conditus. Viennae Austriae Textus apud MDZ
1514: Iani Pannonii Quinque Ecclesiarum Praesulis, poetae candidissimi, Elegiarum aureum opusculum. Viennae Textus apud MDZ
1553: Iani Pannonii Quinqueecclesiensis Episcopi, antiquis vatibus comparandi, Ad Guarinum Veronensem panegyricvs; eiusdem Elegiarum liber, et Epigrammatum sylvula ... Venetiis: apud Gualterum Scottum Textus apud MDZ
1559 (Iohannes Sambucus, ed.): Iani Pannonii, deinde Episcopi Quinquecclesiarum facti, illius cum omne antiquitatis vate comparandi, Lusus quidam et epigrammata, nunc primum inventa et excusa. Patavii (Textus apud Google Books)
1569 (Iohannes Sambucus, ed.): Iani Pannonii Episcopi Quinque Eccles:, illius antiquis vatibus comparandi, recentioribus certe anteponendi, quae usque adhuc reperiri potuerunt omnia. Viennae Austriae: ex officina Caspari Stainhoferi (Textus apud Google Books)
1784: Iani Pannonii ... poëmata ... pars prima; Iani Pannonii opusculorum pars altera. Traiecti ad Rhenum apud Barthol. Wild (Pars 1 apud Google Books)(Pars 2 apud Google Books)
Eruditio
István Bartók, "Janus Pannonius és a magyarországi grammatikai irodalom" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 97-114 Textus
Marianna D. Birnbaum, "Janus Pannonius, Bartolomeo Melzi, and the Sforzas" in Renaissance Quarterly vol. 30 (1977) pp. 1-7 JSTOR
Miklós Boda, "Pécs-Medvevár-Pécs: Janus Pannonius a pécsi utóélet tükrében" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 79-87 Textus
László Boros, "Adatgyűjtemény Janus Pannonius sírhelyének kérdéséhez" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 89-95 Textus
Csaba Csapodi, A Janus Pannonius-szöveghagyomány [textus operis Iani Pannonii]. Budapestini: Akadémiai Kiadó, 1981. (Humanizmus és Reformáció, 10)
Antal Lökkös, recensio operis Csapodi in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 45 (1983) pp. 227-229 JSTOR
Zoltán Csehy, "Ursa és Ursula" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 39-46 Textus
András Kubinyi, "Vitéz János és Janus Pannonius politikája Mátyás uralkodása idején" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 7-26 Textus
Gábor Lele, "Battista Guarino Janust dicsérő leveles" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 69-72 Textus
Klára Pajorin, "Janus Annalesának legendája" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 73-78 Textus
Zsigmond Ritoók, "Ilias 2, 299-330 Janus Pannonius fordításában" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 27-38 Textus
Ágnes Ritoókné Szalay, "Janus Pannonius és Venantius Fortunatus" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 61-68 Textus
Pekka Tuomisto, "A Rhetorical Analysis of Janus Pannonius' Carmen ad Ludovicum Gonzagam" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 47-59 Textus