From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobini[1] (Francogallice Les Jacobins) fuerunt factio politica maximi momenti tempore rerum novarum Francicarum.
Societas anno 1798 Versaliis a deputitis Britanniae Minoris fundata post transmigrationem Lutetiensem nomen mutavit in Iacobinorum circulum, quoniam in diaetis monasterii Dominicanorum in Via Sancti Honorii convenire solebant. Ipsi autem se appellare Amicos constitutionis (Société des amis de la Constitution) maluere, quos Hadrianus Duport, Antonius Barnave et Alexander de Lameth ducebant. Mox autem etiam non senatoribus intrare licuit. In toto regno consuetudines multas habens fractio magis magisque res sat efficaciter movere potuit.
Modesti, cum mense Iulio 1791 abiissent, Iacobini plebem revolutionariam antecessit. Multitudo Congretationis de constitutione statuenda, quae dicebatur, Iacobinis se aggregaverunt, ut fractiones ambae republicanae, Girumnenses necnon Maximiliani de Robespierre atque Georgii Danton sectatores iugiter agere possent.
Iacobini ipsi res sequentes omnes, e.g. de regno finiendo sive de Conventu nationali convocando, machinati sunt. Quo magis Girmneneses sese referebant, eo clarius Robespierre imperavit. Eo duce Terroris Regimen exortum est, quod omnes adversarios sine indulgentia concidit. Iacobinis unoquoque in oppido erant sedes secundariae ad ordines Lutetienses caece implendos. Agitationes regis decollandi, Girumnensium demittendorum (mense Maio 1793), rerum novarum exportandarum in gremio Iacobinorum natae esse videntur. Querelae inter revolutionis capita, quae mense Iulio 1794 Maximiliano de Robespierre necato terminatae sunt, finem fractionis citatae annuntiaverunt. Die 16 Octobris 1794 omnes ligaturae politicae extra Lutetiam abscissae sunt et die 11 Novembris domus conventus clausa est. Autumno 1795 veterani sic dictam Societatem Pantheonis condiderunt. Seditiones anni 1795 ad irrita ductae necnon Francisci Natalis Babeuf instigatio communistica novo fomiti fuerunt, antequam Directorium mense Februario 1796 omnes actiones interdiceret. Vere autem anni 1798 Iacobini resurgebant multis in locis et iterum in administratione et in parlamentis immiscebatur; politici homines, qui temperantiae favebant, eorum congressus in Equitum aula mense Augusto 1798 in perpetuum dissolvebant. Cum se in diaetas quasdam in Viam du Bac contulissent et denuo propulsi essent, Iacobini contumacissimi quoque spem omnem deposuerunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.