From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Americarum (Septentrionalis, Australis, Mediae, et Regionis Caribicae) cum homines ad has regiones ex Asia per ultimum aevum glaciale migrarerunt coepit. Hi greges plerumque remoti ab hominibus mundi veteris vixisse usque ad adventum Europaeorum saeculis decimo et quinto decimo putantur.
Maiores hodiernorum Indorum Americanorum fuerunt Palaeoindi, venator-collectores qui in Americam Septentrionalem migraverunt. Doctrina populo gratissima dicit advenas ad Americas trans Pontem Terrestrem Beringianum advenisse, Beringiam appellatum, massam terrestrem nunc a frigidis aquis oceanicis in Freto Beringiano obtectam. Parvi gradus lithici populi megafauna secuti sunt, sicut bison, mammuthus (nunc exstinctus), et Rangifer tarandus, ergo hodiernum per ludibrium datum nomen "venatores ferarum magnarum" capientes. Greges hominum etiam in American Septentrionalem super glacie secundum septentrionale litus Pacificum fortasse peragraverunt.
Proprietates culturae a primis advenis inlatae se evolverunt, ac culturas genuerunt Iroquesiorum in America Septentrionali et Pirahã in America Australi, aliasque culturas quae tamen civilizationes factae sunt. Multae harum culturarum culturis Mundi Veteris recentius expansae sunt. Inter culturas quae progressae vel civilizatae haberi possunt sunt Chico Septentrionalis, Cahokia, Zapotec, Toltec, Olmec, Maya, Azteci, Purepecha, Chimor, Mixtec, Moche, Mississippiana, cultura Puebloana, Totonac, Teotihuacan, Huastec, Tarascana, Izapa, Mazatec, Muisca, et Inca.
Anno 1492, cum nautae Europaei Americam advenirent, expeditiones Hispanicae, Portugallicae, et postmodum Anglicae, Francicae, et Batavae ibi pervenerant. Expeditionibus terras vincentibus coloniasque condentibus, vultus Americae physicus culturalisque magnopere mutatus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.