Hirundinidae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hirundinidae sunt familiae avium ordinis Passeriformium, quae in omnibus continentibus inveniuntur, Antarctica non excepta. Quia se ad victum aerialem bene accommodant, eis est distincta corporis forma. Nonaginta fere species descriptae sunt,[1] in undeviginti genera digestae, diversissime in Africa, ubi se nidos in foraminibus facientes evolvisse putantur.[2] Etiam fiunt in variis insulis oceanicis. Aliquot species Europae et Americae Septentrionalis longe lateque migrant; ex contrario, species Africae Occidentalis et Austrinae non migrant.
Hirundo leucosoma
Subphylum : Vertebrata
Classis : Aves
Ordo : Passeriformes
Subordo : Passeri
Superfamilia : Sylvioidea
Familia : Hirundinidae
Rafinesque, 1815
Classis : Aves
Ordo : Passeriformes
Subordo : Passeri
Superfamilia : Sylvioidea
Familia : Hirundinidae
Rafinesque, 1815
Familia in duas subfamilias dividitur, quae sunt Pseudochelidoninae et Hirundininae.[3]