Herbisectrum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Herbisectrum[1][2] vel herbiseca (-ae; f.)[3] est machina una aut pluribus laminis rotatilibus praedita, qua campus gramineus in planum tondi possit. Altitudo graminis secti, quamvis designatione herbisectri dimetiri possit, plerumque ab opifice ipso accommodatur, usitate uno vecte principali, sive cochleà et cochleae matrice in quaque rota dispositis. Laminae vi manuali moveri possunt, rotis ad laminas secandi mechanice coniunctis, ut, cum herbisectrum prorsum impellatur, laminae versant, vel machinae esse potest motrum electricum a nucleo electrico aut electricitate AC? agitatum.
Usitatissimus potestatis fons herbisectro est parvum motrum combustionis internae, plerumque unius cylindri. Minora herbisectra ullo propulsionis genere saepe carent, potestatem humanam requirentia ut trans superficiem moveantur; talia herbisectra a se impelluntur, homine autem ambulante post et ea ducente. Maiora herbisectra plerumque vel a se impelluntur vel saepius sunt machinae sedentariae, tam ornatae ut opifex herbisectro vehi et eo moderari possit. Herbisectrum roboticum designatur ut omnino per se fungi, vel minus saepius ab homine per moderationem remotam administrari possit.
Sunt nonnulla herbisectrorum genera, quoque ad certam magnitudinem et certum propositum accommodato. Minima genera, herbisectra sine potestate et ab homine impulsa, parvis herbis hortisque domiciliorum apta sunt. Herbisectra sedentaria, quae aliquando tractoriis similia sunt, herbisectris ab hominibus impulsis maiora sunt ac ad magnas herbas secandas apta sunt. Maxima herbisectra multarum laminarum cum tractoriis coniunguntur, ad magnos tractus herbaceos secandos praecipue designata, sicut cursus pilamallei hortosque municipales, quamquam ea terram multiplicem male accommodant.