Motrum
pagina discretiva Vicimediorum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Motrum[1][2][3][4] seu motorium[5][6][7] est quodlibet instrumentum quod rerum motum generat, praecipue in genere electrico vel combustionis internae consistens.
Motrum bene ut transductrum habetur quia energiam variorum generum in laborem (mechanicam energiam cineticam) convertit; omne autem alterae legi thermodynamicae obtemperante, motrum necessario calorem etiam producit.
Iuxta praecepta thermodynamica, motrum in inversum adhiberi potest, ubi energia mechanica (labor) in alia genera energiae convertitur et calor extrahibur a loco quodam. Hoc motrum, cum specialiter habetur ut calor extrahatur, refrigerans, refrigeratorium, vel refrigeratrum appellari potest.