From Wikipedia, the free encyclopedia
Hasmonaei (Hebraice חַשְׁמוֹנָאִים Ḥašmōna'īm vel Chaschmōna'īm) fuerunt homines domus regiae saeculis secundo et primo a.C.n. in Iudaea, qui seditione Maccabaeorum anno 167 a.C.n. orta civitatem Iudaicam sui iuris in regione Palaestina condiderunt.
Auctor domus sacerdos Matthatias habetur,[1] qui, ut Flavius Iosephus tradit, filius cuiusdam Asamonaei (Ασαμωναίος) fuit.[2] Filius eius Iudas postea Maccabaeus dictus est (Aramaice יהודה המכבי Y'hudhah HaMakabi, 'malleus'); verus autem domus auctor fuit frater eius, ethnarches Simon. Maccabaei seditionem (167–160 a.C.n.) contra imperium Seleucidarum atque hellenismum partim invitis ingestum commoverunt.
Hasmonaei, simul reges ac pontifices, regnum sacerdotale religione nisa? condiderunt. Anno 63 a.C.n., regnum a Pompeio occupatum libertatem amisit, sed Hasmonaeiis tantum munus pontificis mansit. Quod domui auctoritatis reliquum fuerat, anno 37 a.C.n. Herode Magno a senatu Romano rege Iudaeae facto elapsum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.