Malleus
instrumentum fabrile From Wikipedia, the free encyclopedia
Malleus[1] est instrumentum, saepissime manuale, quod in capite plerumque metallico ad longum manubrium affixo consistit, quod ad parvae rei partem percutiendam agitatur. Quod esse potest, exempli gratia, ad clavum in lignum defigendum, ad metallum (ut in fornace ferraria) formandum, et ad saxa contundenda.[2][3] Mallei pervariis agendi, formandi, frangendi rationibus adhibentur. Inter eorum usus traditionales sunt materiatura fabrilis, opus ferrarium, bellum gerendum, et musica percussiva (ut gong).
Vide etiam paginam discretivam: Malleus.



Mallei antiquitate adhibebantur.
Symbolismus
Imago mallei opus operariorum repraesentare potest, exempli gratia cum falcis (signo agricolarum) in vexillo factionum communisticarum.
Nexus interni
- Clavis exaequabilis
- Scalprum dentatum
- Symphonia sexta (Mahler), ubi malleus pro instrumento musico est
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.